De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 27
suit Holden, eum, qui de iis dubitaret, non peccare contra fidem. (Cfr. Cherubini a s. Ioseph. l. c. disp. I. art. IV. § 3.) Denique etiam Patrum loci, quos supra (n. 25.) retulimus, in diuidicanda huius doctrinae certitudine considerandi esse videntur. Si enim eorum tempore doctrina, qualem hucusque exposuimus, quoad omnia in fide ecclesiae omnino explicita reposita fuisset, vix intelligitur, quomodo Patres aliquando iis verbis, qui reapse parum in se accurata sunt, uti potuerint praesertim sine nota aliorum.
35. Ut igitur in hac re sententiam nostram aperiamus, credimus, doctrinam, quam proposuimus, quoad illam specialem assertionem, quae immunitatem ab errore, divinam auctoritatem et inspirationem ipsam ad res indifferentes etiam minimas extendit, non esse de fide et contrariam non esse haeresim. Concilium enim Vaticanum, cuius definitio hic potissimum in considerationem venire debet, solum generatim de Scripturae inspiratione tractat, nec expresse de singulis eius partibus etiam minimis loquitur. Neque de Tridentino est immediate evidens, illud de singulis quibusque textibus locutum fuisse, iis nominatim non exceptis, qui in se minimi momenti esse et ad religionem nihil pertinere videntur. Postremo neque sensus catholicus, prout ex toleratis nonnullorum de hac re ambiguis et minus accuratis locutionibus, ex modo loquendi nonnullorum Patrum, ex verbis item minus accuratis, quae ab auctoribus ceteroquin piis et eruditis hinc inde sparsa inveniuntur, necnon ex methodo, quam aliquando in conciliandis variis Scripturae textibus cum scientiis profanis auctores catholici sequuntur, satis aperte colligitur, non adeo expressus et determinatus est, ut, qui ei contraire audeat, sine haesitatione haeresis notam mereatur. (Cfr. Schwetz l. c.) Nihilominus persuasum nobis est, doctrinam nostram omnino certam esse; nec contrariam ullo modo probabilem aut tolerabilem iudicamus. An ea etiam censuram theologicam mereatur et qualem, id sapientiorum sit definire. Solum monemus, ad rem accurate definiendam pro diversis Scripturae praerogativis, quae a nobis in antecedentibus enumeratae sunt, distinctione opus esse. Nam in hac re, ut patet, sensus ecclesiae et theologorum consensus maximae considerationis est. Porro huic sensui et consensui magis adversatur, qui audeat asserere, in Scriptura hinc inde reperiri