De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 387

se patet, rebus non qualemcumque, sed supernaturalem ac divinam certitudinem conciliat. Quare, cum librum aliquem per sensum catholicum determinato iudicio e censu inspiratorum reiectum videmus, de eius inspiratione viro catholico ne suspicio quidem oriri amplius poterit. Tales libri sine ambiguitate sunt illa sic dicta evangelia, quae spuria habentur, necnon et multa alia apocrypha, ut sunt v. gr. Apocalypsis Petri, itinera Pauli et alia eius generis, quae nomine Apostolorum venditari imperitis aliquando solebant.

CAPUT SECUNDUM.

De criteriis inspirationis positivis.

331. Post negativa ad criteria positiva accedimus. Ut praesens quaestio, quantum scopus noster postulat, accurate exponatur, duo nobis praestanda esse videntur. Primo argumentis generalioribus demonstrabimus, revelationem testificationemque divinam eamque solam positivum inspirationis criterium constituere, quod tum certam fidem mereatur, tum undequaque sufficiens appareat. Deinde vero magis in specie imo singullatim alia omnia reiiciemus adminicula, quae ab aliquibus pro inspirationis criteriis haberi solent aut utcumque in re praesenti aliquo modo in quaestionem venire posse videntur.

ARTICULUS PRIMUS.

Unicum criterium positivum in revelatione et traditione divina constituendum est.

Punctum primum.

Hoc criterium per se sufficiens esse ostenditur.

332. Assertio positiva. Revelatio divina et inde derivata traditio catholica certissimum simul et universalissimum

Casus extraordinarius, in quo sensus ecclesiae circa negandam inspirationem alicuius libri non positive sed mere negative se habere i. e. eam non positive reiicere sed multo minus positive approbare videtur, ut v. gr. accidit circa lib. III. et IV. Esdr. etc., iuxta eam normam diuidicandus erit, iuxta quam iudicamus de doctrina aliqua, quae ex una parte ab ecclesia neque positive reiicitur, neque universaliter recipitur, et ex altera parte, si admittenda sit, ex natura sua nonnisi ex divina revelatione et ex positiva atque universali ecclesiae traditione admittenda esse cognoscitur. Sed de his agemus uberius in fine (n. 359 in nota).