De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 388

est pro inspiratione sacrorum librorum argumentum. Haec assertio demonstratur facillime. Revelatio divina, prout nunc de ea loquimur, aliud non est, quam testificatio divina circa doctrinam aliquam fidei aut circa factum, quod cum doctrina catholica intime necitur. Quo semel posito haec insuper advertimus. Revelatio praedicta, quae necessario divina certitudine gaudere cognoscitur, per se et ex natura sua tam late patere potest, quam late patet ex una parte Dei scientia ac potentia, et capacitas hominum ad huiusmodi testificationem intelligendam et recipiendam ex altera. Porro neque Deo scientiam deesse neque potentiam, qua de inspiratione librorum testari possit, neque hominibus capacitatem, qua tale testimonium intelligant ac recipiant; demonstratione profecto non indiget. Addimus revelationi in assertione nostra traditionem catholicam; nec sine causa, prout ex declaratione subiecta statim patebit. Sub nomine igitur traditionis catholicae intelligimus testificationem successione continua in ecclesia catholica i. e. tum generatim in eius membris tum praecipue in authenticis fidei magistris per manus traditam circa revelationem aliquam seu doctrinam divinitus acceptam. Haec traditio, ut omnibus notum est, ex fide et persuasione catholicorum constituta est sub assistentia continua Spiritus sancti, cuius ope ecclesia in rebus fidei ac morum ab omni errore semper praeservatur immunis. Quare traditio catholica ultimatim resolvitur in revelationem primitivam conservatam continuo per organum humanodivinum, quod est magisterium authenticum ecclesiae catholicae. Quapropter sicut de illa traditione ea omnia valere debent, quae de revelatione generatim dicta sunt; ita per eam hoc criterium revelationis primitivae ad omnia tempora futura extenditur. Est ergo criterium istud ex natura sua et certissimum et potestate universalissimum. Ad haec criterium, de quo loquimur, rei, de qua quaeritur, convenientissime applicatur. Quod sic ostendimus. Inspiratio, si consideratur in fieri, est factum aliquod divinohumanum ac supernaturale; si vero spectatur in facto esse, est proprietas supernaturalis alicuius libri. Iam vero quid convenientius videri potest, quam ut de facto huiusmodi aut de huiusmodi librorum proprietate homines per divinam revelationem certiores reddantur? Certe totum inspirationis factum ipsorumque sacrorum librorum