De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 389
existentia in humani generis utilitatem ac salutem unice ordinantur atque huius rei notitia unum ex praecipuis fidei catholicae articulum constituit. Quid igitur magis conveniens esse potest, quam ut de his per divinam revelationem edoceamur? Ex his satis demonstratum censemus, criterium hoc, si haberi possit, in re praesenti tum omnium certissimum tum plane universale i. e. tale esse, quod per se et ex natura sua ad omnes ac singulos libros imo ad singulas librorum partes extendi possit.
333. Erunt, qui e castris Protestantium ad haec ita opponant. Libri inspirati tum ex natura sua tum ex Dei intentione fons et instrumentum divinae revelationis esse debent. Quomodo ergo simul revelationis ipsius obiectum esse possunt? Sed ad hoc dubium facile respondetur. Scriptura scilicet sacra sive codex librorum inspiratorum, ut catholica ecclesia constanter tenet et ex Scripturis ipsis satis demonstratur (cf. Franzel. de div. Trad. sect. I.), neque unicus et originalis divinae revelationis fons neque pro ecclesia principale religiosae doctrinae instrumentum dici potest. Sicut enim nemo negare potest, si res historice spectatur, primitivum revelationis instrumentum fuisse suo tempore primo vivam vocem Prophetarum deinde item oralem doctrinam Apostolorum et ipsius Christi Domini, ita principale organum conservationis et propagationis doctrinae semel traditae in vivo et infallibili ecclesiae catholicae magisterio constituendum est, quod a Christo Domino institutum ipsam traditionem catholicam efficit atque repraesentat. Huic magisterio in subsidium traditi sunt deinde libri inspirati. Quare nulla apparet difficultas, quominus doctrina de inspiratione sacri textus et de canone librorum canonicorum ad obiectum revelationis catholicae pertineat. Supponere enim pos-
Iam diximus et per se patet, ad cognoscendam inspirationem alicuius libri non requiri expressum testimonium sed sufficere posse testimonium virtuale. Quare nequaquam requiritur, ut tale testimonium semper verbis sit conceptum; possunt enim aliquando facta sufficere. Porro huiusmodi testimonium virtuale v. gr. adesse dicendum est, si constet, Christum Dominum aut eius Apostolos libro aliquo aut aliquo alicuius libri textu aliquando tamquam inspirato usos fuisse aut illis etiamnum ecclesiam eo modo uti. Quare hic obiter hanc consequentiam indicare liceat. In quantum ostendi potest, versionem graecam septuaginta virorum in Novo Testamento nonnunquam citari et adhiberi tamquam Scripturam Veteris