De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 390
sumus, eam doctrinam cum ceteris articulis fidei a Christo per Spiritum sanctum Apostolis, ab Apostolis subsequentibus Episcopis traditam fuisse.
Punctum secundum.
Praeter criterium istud nullum aliud per se sufficit.
334. Quae in puncto praecedenti dicta sunt, per se aliud non ostendunt, quam criterium, de quo agimus, tum in se possibile tum, si revera existat, per se sufficiens esse; quia ex sese omnes libros, qui tamquam inspirati recipiendi sunt, in suo ambitu facile complecti potest. Alia quaestio est de facto. Quaeritur scilicet post dicta quasi naturaliter, an revera existat revelatio quaedam divina coniuncta cum continua traditione catholica inde derivata, quae tum existentiam librorum sacrorum in genere testatur tum in hac testificatione speciatim omnes ac singulos libros complectitur, quotquot ab ecclesia tamquam inspirati suscipiendi ac retinendi sunt. Demonstrare hoc factum, quod maximi momenti est, ad nostrum propositum stricte loquendo non pertinet. Id enim per se ad theologiam dogmaticam spectare dignoscitur. De cetero factum istud ex iis, quae ex instituto nostro dicturi sumus, per modum corollarii sponte consequitur. Nam in decursu praesentis libri demonstrabimus, praeter criterium, quod hic proponimus et hoc facto continetur, nullum aliud reperiri, quod per se et independenter ab isto ad finem, pro quo exigitur, sufficere possit. Iam vero ex hoc profecto necessaria consequentia concluditur,
Testamenti in locis, ubi a textu originali, ut nunc habetur, non solum in verbis sed in ipsa sententia manifesto discrepat; eo ipso habebimus testimonium sufficiens pro inspiratione illorum textuum. Inde consequenter ulterius inferendum erit, in tali loco aut textum originalem, prout nunc legitur, esse corruptum aut eum, qui interpretis munere fungens haec mutavit vel addidit, in eo saltem actu inspirationis charismate praeventum fuisse. Quodsi in hoc casu etiam textus originalis, prout nunc habetur, genuinus ponitur, cum sensus unius sensum alterius non excludat sed ambo sensus mere inter se disparati esse inveniantur; utrumque textum tamquam inspiratum habere poteris ac debebis. Denique si interpres aliquis Apostolis antiquior iuxta dicta semel in aliquo inspiratus fuisse ostendatur, ex dictis (n. 321.) charisma istud cum probabilitate haud spernenda et cum debita cautela etiam ad alias partes et, quantum fieri potest, ad totam versionem extendendum videretur.