De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 396
Iam vero manifestissimum est, fieri posse, ut notitia semel habita lapsu temporis turpissime corrumpatur aut etiam penitus obliteretur atque pereat. Quod ne etiam in re nostra accidat, manifesto necesse est, ut custodia ac conservatio doctrinae de libris sacris a Deo certis hominibus per modum muneris iniungatur. Ita demum habemus, quod intendimus i. e. necessitatem magisterii visibilis ac perpetui, de quo in assertione nostra secundo loco mentio facta est. Denique non sufficere magisterium quodcumque seu quod mere humanum sit, sed requiri magisterium humanodivinum seu magisterium, quod sub speciali assistentia Spiritus sancti constitutum cognoscatur, ex eius scopo sponte consequitur. Illud enim, quod exigitur, magisterium ex scopo et natura sua eiusmodi sit necesse est, cui homines tum in omnibus sancte fidem habere teneantur tum cum plena securitate committere seipsos possint. Iam vero ad hunc finem pro magisterio, si a mortalibus hominibus exercendum sit, requiri specialem assistentiam Spiritus sancti, negabit nemo, qui ad debilitatem humani ingenii et ad fragilitatem nostrae naturae vel leviter attenderit. (Cfr. Franzelin de Trad. div. fere per totum maxime thes. II. et hic n. 356. seqq.)
Schollon. 339. Quaeres, quibusnam in praesenti oeconomia revelatio de existentia librorum inspiratorum immediate concessa fuisse censenda sit. Ex dictis ad hanc quaestionem ista respondemus. Ea revelatio per se spectare videtur ad Prophetas et Apostolos seu generalius ad viros illos, qui ex divina providentia etiam in ceteris pro populo Dei ut revelationis organa et fidei magistri sunt adhibiti. Porro personas istas, si res spectetur historice, cum ipsis auctoribus hagiographis generatim coincidere, notissimum est. Repugnare tamen non censemus, ut revelatio, de qua agimus, primitus aliis hominibus et nominatim ipsis auctoribus hagiographis concessa fuerit, quos ceteroquin neque omnes Prophetas proprie dictos neque Apostolos neque generatim ordinarios fidei magistros fuisse iam diximus. In eo tamen casu ne revelationis divinae et praesentis providentiae ordo turbaretur, aut supponendum est, eam revelationem sive statim sive alio tempore convenienti (cfr. n. 234.) simul cum hagiographis etiam Prophetis proprie dictis aut Apostolis concessam fuisse, aut dicendum, hagiographos aut generalius illos homines, de quibus praesens