De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 28

errores saltem in rebus indifferentibus et parvi momenti, quam qui omni cuiusque generis errore excluso solum concedere voluerit, Scripturam in huiusmodi rebus ac locis nonnisi humanam habere auctoritatem, quae tamen nunquam fallit; et hoc iterum forte magis sensui catholico repugnat, quam si quis retenta in omnibus etiam profanis divina Scripturae auctoritate docere vellet, eam auctoritatem in huiusmodi locis iuxta nonnullorum theorias in genere veteratas non inspirationi proprie dictae seu origini divinae sed speciali Dei approbationi aut assistentiae esse tribuendam.

Coronis: 36. Ut haec tractatio omnibus numeris absolvatur, adiungi debet

Assertio quarta: Secundum fidem catholicam sacrae Scripturae libri simul ut fontes revelationis catholicae considerandi sunt. Hac propositione monemus, res, quae in libris Scripturae proponuntur, generatim et saltem quoad maximam earum partem ad revelationem et religionem catholicam spectare. Aliis verbis finis sacrorum librorum in eo est, ut publica et authentica religionis revelatae instrumenta constituant, per quae homines revelationem publicam edoceantur. Non censemus, id hic ex professo demonstrandum esse. Continetur enim haec res clarissime in sensu ecclesiae et ab Apostolo aperte docetur, dum omnem Scripturam divinitus inspiratam utilem esse dixit ad docendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei h. e. praedicator apostolicus. (II. Tim. III. 16, 17.) Et iterum omnia, quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse, affirmat, ut per consolationem Scripturarum spem habeamus. (Rom. XV. 4.) Solum ex hac re unum hic inferimus, quod notatu dignum videtur. Cum ex dictis res, quae in libro habentur, fere libri essentiam constituant et in omnibus ad diuidicandam rerum naturam finis rei maximi sit momenti, si existant vel ponantur existere libri, qui prioribus tribus sacrae Scripturae praerogativis instructi hac ultima destituantur, eo quod ad modum revelationum priva-

Id forte etiam post concilium Vaticanum sub aliquo praetextu retineri poterit. Nam licet concilium ad inspirationem plus aliquid quam solam approbationem aut extraordinariam assistentiam postulaverit, tamen, ut iam innui, concilium expresse non dicit, inspirationem talem pari modo ad omnes et singulos textus extendendam esse.