De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 397

quaestio versatur, saltem in ea re et per modum actus transeuntis a Deo Prophetarum aut Apostolorum munere dignatos fuisse, prout in re simili de Balaam aliisque personis factum esse constat. Haec sine dubio est ratio, cur v. gr. a veteribus Evangelium Marci, qui insuper in Evangelio edendo a nonnullis aut interpres Petri fuisse aut saltem nonnisi Petri iussu ac consilio Evangelium suum scripsisse dicitur, a Petro Apostolo probatum et in usum ecclesiae traditum fuisse perhibeatur. (Cfr. Euseb. Hist. eccl. l. II. c. 14. l. III. c. 39. l. V. c. 8. l. V. c. 14.) In his enim praeter alia, quae ad rem praesentem parum referunt, aperte asseritur, Petrum Apostolum independentur a Marco Marci librum Deo revelante et ut inspiratum agnovisse et qua talem ecclesiae legendum et custodiendum tradidisse.

ARTICULUS SECUNDUS.

Cetera criteria in specie insufficientia esse declarantur.

340. Ut, quod in articulo superiori diximus, magis confirmetur et tota haec res uberius declaretur, iuvat adhuc vim et utilitatem aliorum criteriorum, quae a variis auctoribus pro agnoscendis libris sacris adhibentur vel utcumque adhiberi posse videntur, singillatim expendere. Criteria ista omnia, ut nobis videtur, commodissime ad quatuor revocantur. Nam in hac re 1. recurri potest ad personam sacri scriptoris, 2. ad res, quae in libro leguntur scriptae, 3. ad totius elocutionis vim et operis, efficaciam per quam in legentis animo velut sponte varii affectus salutares ac sanctissimi alique effectus satis admirandi atque insoliti deprehendantur enasci, 4. denique ad testificationem humanam ab auctore libri derivatam. Haec igitur omnia per se sola insufficientia esse demonstrabimus tractantes per ordinem de singulis.

Simile quid etiam circa Evangelium Lucae veteres scriptores Paulo Apostolo attribuunt. (Cfr. Hieronym. de script. eccl. sub Luca.) Cum exceptis Actibus Apostolorum ceteri libri Novi Testamenti omnes aliquem ex Apostolis auctorem habeant, soli manent Actus Apostolorum, de quibus sine expresso veterum testimonio ex paritate rei et rationibus intrinsecis idem affirmandum est.