De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 398
Punctum primum.
De insufficientia criterii, quod desumitur ex persona auctoris.
341. Haud raro contingit, ut non solum auctores heterodoxi sed etiam catholici ex persona scriptoris doctrinam fidei de inspiratione alicuius libri aut omnino demonstrandam aut saltem confirmandam suscipiant. Hinc non erit mirandum, si quispiam in sola persona auctoris certum et infallibile pro agnoscendis libris inspiratis criterium statuere conetur. Istud igitur criterium his verbis ad scopum suum aptissime proponi posset. Sicubi inveniatur liber, qui aut ab Apostolo aut a Propheta aut generalius a persona scriptus esse sciatur, quae ex munere suo publico doctrinam revelatam divinitus proponendam susceperat; talis liber eo ipso sine ulla haesitatione habendus est ut inspiratus. Ante omnia ad ista haec adverte. In hac propositione, si ea prout sonat, sumitur, per se non solum scripta Apostolorum aut Prophetarum sed etiam scripta summi sacerdotis Veteris Testamenti aut synedrii veterum Iudaeorum, imo et scripta generalium conciliorum et Romanorum Pontificum Novi Foederis comprehendi cognoscuntur. Sed scripta eorum, quos ultimo loco posuimus, volumus et possumus sine ulteriore inquisitione omittere, cum ea iam per id, quod supra (n. 324.) de tempore inspirationis diximus, a numero inspiratorum arcenda appareant. Neque multum moramur in diuidicandis scriptis synedrii Iudaeorum aut Pontificis Veteris Testamenti. Quod enim de scriptis Prophetarum et Apostolorum dicturi sumus, etiam de his valere manifestum est. Quare quaestio, quae hic aut unice aut praecipue agitur, est de scriptis Prophetarum et Apostolorum. Praeter ista, priusquam de hoc criterio in universum iudicium feramus, aliud adhuc notare utile videtur. Ut ex supra (n. 327. 328.) dictis patet, criterium, de quo hic agimus, saltem non potest ullo modo esse criterium unicum seu sumi nequit in sensu exclusivo. Dubium enim esse non potest, quin libri inspirati aut editi reapse fuerint aut saltem edi potuerint, in quibus persona auctoris per se nullum motivum aut saltem certitudinem nullam de eius inspiratione suppeditet. Ceterum adversariis libenter concedimus, in diuidicandis libris inspiratis et non inspiratis auctoris personam attente considerandam esse eamque considerationem ad cognos-