De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 399
cendam libri alicuius inspirationem plerumque haud parum iuvare posse. (Cfr. Aug. de civ. Dei l. XVIII. c. 38. contr.
Fingi utique casus extraordinarii poterunt, in quibus forte sola persona auctoris ad finem intentum sufficeret. Talis casus inter alios esset, si Christus Dominus in vita mortali propria manu quaedam scripsisse supponeretur. Nam quia Christus reapse Deus et homo in una persona est, profecto verissime huiusmodi liber Deum haberet auctorem, et consequenter in hoc sensu esset omnino inspiratus. Erit, qui contra haec ita excipere conabitur. Christus in vita sua mortali, et praesertim antequam publicum fidei magistrum agere coeperat, sicut loqui ita et scribere potuit de rebus, quae ad religionem nihil pertinere cognoscuntur. Iam vero liber, qui nonnisi de talibus rebus agat, proprio sensu inspiratus dici posse non videtur. Semper ergo etiam in eo casu aliud requireretur criterium, quo constaret, omnia et singula, quae in tali libro leguntur, tamquam divinitus tradita ad religionem christianam pertinere. Hoc effugio nos non utimur, quia, ut nobis quidem videtur, non multum nos iuvaret. Nam semper verum manet, verba Christi, sive scripta sive ore prolata fuerint, esse revera verba Dei hominis. Quare iis qua talibus semper ea reverentia deferenda esset, quae verbo Dei generatim deferenda est, sive ad revelationem religiosam et publicam spectet sive non. In casu, qui in dicta responsione fingitur, hoc unum est, quod concedendum esset. Quae in tali libro in eo casu legi supponuntur, ad religionem et doctrinam catholicam nequaquam pertinerent. Proinde de iis iuxta eam fnornam iudicandum esset, iuxta quam de revelationibus privatis iudicium erri consuevit. Porro iis iuxta doctrinam eorum, qui de fide divina sapientissime scripserunt, ab omnibus, qui eas ut divinas certo agnovisse supponantur, eadem fides et reverentia eadem praestanda est, quae generatim ab hominibus pro verbo Dei merito exigitur. Quare haec a ceteris, quae revelationem publicam constituunt, in eo solum differunt, quod generatim loquendo nemo de eorum existentia et authenticitate ex professo curare tenetur, dum e contrario de revelatione publica omnibus curandum est. Ex dictis scies etiam, quid de epistola Christi ad Abgarum, si genuina esse supponeretur, censendum esset et quomodo in ea hypothesi explicari posset, quod ea in canonem Scripturarum non sit relata (cfr. n. 40 in nota). Secundo fingere potes librum, qui, cum a Propheta vel Apostolo sit conscriptus, evidenter in omnibus et singulis talia proponat, quae ad fidem et religionem manifesto pertinent. In hoc casu extraordinario item concedere possumus, huiusmodi librum a libro inspirato parum aut nihil differre. Sed nihilominus etiam hic in rem nostram plura notare oportet. Primo hic est casus minime realis sed manifesto fictus. De facto enim non est invenire librum ab huiusmodi personis editum, in quo rebus religiosis, de quibus generatim tractat, non hinc inde aliquid immisceatur, quod, quamdiu in sola consideratione humana sistitur, non cuipiam a religione alienum et mere profanum aut humanum videri posset. Deinde ex iis, quae suo loco diximus (n. 74. 97.), ad inspirationem libri proprie dictam non sufficit, ut is, a quo liber scriptus esse reperitur, ad loquendum ac