De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 400

advers. leg. l. I. c. 20. n. 39.) Quod negamus illud unum est, tale criterium pro agnoscenda et retinenda inspiratione certi libri per se solum quoad omnia perfecte sufficere. His praenotatis en doctrina nostra.

342. Assertio. Solum factum, quod liber aliquis scriptus sit a persona, quae aliunde ut Apostolus aut Propheta aut quomodocumque ut vir divina auctoritate praeditus cognoscitur, non suppeditat argumentum, quod pro adstruenda inspiratione illius libri undequaque sufficiat. Ut huius assertionis veritas demonstretur, opportune in mentem revocanda sunt omnia ac singula, quae ex doctrina superius (l. I. II. et VI.) praestituta ad inspirationem proprie dictam necessario requiruntur. Ad inspirationem igitur ex dictis haec sunt necessaria. Primo omnes et singulae libri sententiae nulla excepta auctoritate divina gaudere debent. Idque secundo inde consequatur necesse est, quia liber modo omnino speciali a Deo ducit originem, sive quia liber Dei nomine ac nutu divino editus fuit. Ad hoc tertio nominatim requirebatur suo tempore extraordinarius Dei influxus tum in mentem ac voluntatem illius, qui scripsit, tum in ipsas etiam vires exsecutivas. Unde fit quarto, ut praeter sensa etiam verba et elocutio libri non solum per omnia ab omni errore sint immunia sed insuper usque ad certum aliquem gradum a Deo ipso in antecessum determinata censeri possint ac debeant. Iam vero ut haec omnia verificentur, certe non sufficit, si liber aliquis uteumque a Propheta aut ab Apostolo conscriptus supponatur. Ut haec res pro gravitate sua magis declaretur, in specie haec advertimus. Ante omnia unum est, quod adversariis concedere possumus libenterque concedimus. Quoties Propheta aut Apostolus praecise ut Propheta aut Apostolus loquitur, seu quando personae huiusmodi unice loquuntur de rebus, quae stricte ad munus apostolicum et propheticum i. e. ad religionem pertinent; tunc eorum verba ac doctrina sine dubio divinam et infallibilem habent auctoritatem. Nec eorum doctrina aliquid de sua auctoritate perdere intelligitur, si ea ab ipsis uteumque proprio nutu scriptis consignetur. (Cfr. n. 139.) At pro re nostra ante omnia sequens

oretenus docendum missus et inspiratus fuerit; sed insuper requiritur, ut ille, qui librum edidit, praecise ad scribendum inspiratus et a Deo motus supponatur, quod in casu nostro per se non habetur. At de casibus mere imaginariis satis.