De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 401
animadversio attendenda est. Homines illi, qui in nostra oeconomia ex suo munere Prophetae et Apostoli exstiterunt, per hoc homines esse nequaquam desierunt. Quo posito quis dubitabit, eos qua tales hinc inde sine speciali Dei mandato tum agere tum loqui tum scribere aliquid potuisse? Quodsi ergo reipsa aliquando non qua Prophetae aut Apostoli sed praecise qua homines nonnulla dixisse aut scripsisse supponantur, in his sine dubio etiam errare poterant. Ubi ergo manet inspiratio? Ad factum quod spectat, huiusmodi homines, quotiescumque de iis, quae ad religionem parum aut nihil spectare videntur, locuti esse inveniuntur, per se non qua Prophetae aut Apostoli sed qua simplices homines egisse supponendi sunt. His suppositis advertatur quaeso, in libris, de quorum auctoritate quaeritur, nonulla inveniri posse ac solere, quae, si in se spectentur, ad religionem revera parum aut nihil pertinere videntur. Talia v. gr. in Pauli epistolis possunt haberi salutationes, quae in fine subiunguntur, et alia similia, in Prophetis variae notitiae circa facta historiae profanae, quae hinc inde prophetiis immiscentur, et alia id generis. Imo in epistolis Pauli una est, ad Philemonem scilicet, quae prima fronte aliud esse non videtur, quam familiaris et privata epistola ab amico ad amicum data. Certe sive Paulum sive alium ex Apostolis epistolas privatas scribere potuisse et aliquando forte etiam scripsisse, negari vix poterit. Iam vero haec ad assertionem nostram demonstrandam abunde sufficiunt. Habebimus enim in hac suppositione libros vel epistolas scriptas ab Apostolis, quae inspiratae non sunt. (Cfr. n. 137.) Sed hic opportune accedit alia consideratio. Supponamus parumper librum, qui a Propheta aut Apostolo editus nonnisi de rebus religiosis tractet. Quomodo ostendis, in Dei voluntate positum fuisse, ut Apostolus aut Propheta noster res illas non solum viva voce proponeret sed simul scripto authentico consignaret, sive quod in scribendo non nomine proprio sed nomine Dei egerit? Et tamen haec omnia pro inspiratione requiruntur. Quia ex dictis non sufficit supponere, Prophetam nonnisi ea, quae a Deo acceperat, scriptis consignasse, si proprio Marte scripsisse supponatur. Hoc tum ex iis, quae suis locis de influxu divino circa voluntatem auctoris hagiographi dicta sunt (n. 95.), tum ex comparatione libri inspirati cum definitionibus ecclesiae infallibilis