De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 29

tarum non doctrinam publicam sed solummodo res ad privatam utilitatem et instructionem pertinentes comprehendant nec hominibus tamquam fontes religionis et revelationis catholicae dati sint; tales libri non sunt eiusdem speciei cum hisce libris nostris, nec proinde cum illis simpliciter connumerari et omnino univoce cum nostris sacri ac divini dici possunt. (Cfr. Franzelin l. c. thes. III. coroll. 5.)

LIBER SECUNDUS.

Quomodo Scripturae inspiratio seu origo concipienda sit?

INTRODUCTIO.

37. In libro praecedenti ex fontibus revelationis demonstratum est, Deum ut proprium ac principalem librorum sacrorum auctorem habendum esse et hoc ipsum esse, quod asseritur, cum Scriptura dicitur divinitus inspirata. Cum igitur, ut ex dictis patet, in hac una Scripturae praerogativa ceterae omnes virtute includantur, modo quaerimus, quomodo fieri possit et factum sit, ut Deus principalis Scripturae auctor existat. Ut hanc quaestionem plene et dilucide tractemus, considerabimus 1. modos quosdam extraordinarios, quibus, si Deus uti voluisset, sine dubio proprius librorum auctor evasisset, 2. proponemus modos agendi, qui, si in edendis libris Deo tribuantur, ad dictum finem non sufficiant, 3. dicemus, quomodo de facto Deus in edendis nostris libris se gesserit, 4. dissolvemus difficultates, quae contra nostram doctrinam emergere possunt. Quare hunc librum totidem capitibus distinguimus.

CAPUT PRIMUM.

De divina librorum origine hypotheses extraordinariae.

38. Ut in omni re ita etiam in operatione, qua Deus auctor Scripturae factus est, quantum fieri potest, accurate definienda tum per excessum tum per defectum peccari potest.