De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 407
mentem suam pandit apertissime. Deinde concedimus quidem, haud raro contingere, ut Patres canonicitatem alicuius libri ex persona auctoris demonstrare seu potius confirmare aggrediantur. Sed quotiescumque hoc videmus factum, id post dicta nonnisi revelatione et traditione de divina sacrorum librorum origine, qualem nos pro agnoscenda eorum inspiratione supra postulavimus, aliunde supposita factum fuisse supponendum est. Quae suppositio eo facilius fieri potest, quod, ut de Apocalypsi et de epistola ad Hebraeos paulo ante (n. 345.) diximus, traditio ac notitia de inspiratione libri canonici fere semper historice loquendo cum traditione de origine apostolica aut prophetica eiusdem libri conserta esse deprehenditur. Quodsi denique Patres aliquando ulterius progressi simpliciter generale principium statuere aut supponere videntur, quo omnes libri, qui a Propheta aut ab Apostolo scripti esse cognoscuntur, sine ulteriore inquisitione ut libri canonici retinendi proponuntur; tale principium ante omnia, ut ex rerum naturis facile subintelligere permittitur, non ad omnia cuiusvis generis scripta originis apostolicae extendendum est. Nam ipsa rei natura postulat, ut tale principium ad eos libros coarctemus, qui, cum de rebus religiosis sive unice sive praecipue tractare inveniantur, ab ipsis auctoribus tamquam libri in ecclesia continuo conservandi ac legendi fidelibus suorum temporum traditi fuerunt. Porro in his, ut supra (n. 343.) vidimus, revelatio ac traditio authentica de inspiratione libri virtualiter seu aequivalenter inclusa habetur. His aliud addere possumus. Si demonstrari potest, Patres illud principium in tota sua generalitate et sine ulla limitatione et tamquam rem omnino indubiam proposuisse, possumus nos illud principium cum iisdem Patribus et propter eorum auctoritatem simpliciter concedere. Sed tunc simul contendemus, principium illud non esse principium, quod a Patribus omnino a priori et ex natura rei deductum fuit. Potius in ea hypothesi hoc principium tamquam a postoriori et veluti per inductionem constitutum declarandum erit. Nam principium ita acceptum per se solum factum enuntiat. Quare ut principium istud a Patribus statui iure potuerit, alium cognitionis fontem et altius criterium supponitur. Iam vero sic assertio nostra, quae non de facto sed de iure seu de primitivo cogni-