De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 408
tionis fonte et de ultimo inspirationis criterio sollicita est, per principium ita acceptum non destruitur. (Cfr. Franzelin l. c.)
Punetum secundum.
De insufficientia criterii, quod sumitur ex rebus in libro comprehensis.
348. Erunt, qui non tam ex persona auctoris sed magis ex materia libri criterium seu argumentum pro illius inspiratione derivare conentur. (Cfr. Franzel. l. c. thes. V. n. II.; Suarez de fide disp. V. sect. 3. n. 8.) Quare postquam de priore diximus, de isto criterio in praesenti iudicium ferre suscipimus. Criterium istud hoc modo efficacissime proponi potest. Si liber aliquis ante omnia miracula contineat et prophetias manifestas, si insuper doctrina eius non solum ab omni errore immunis sed in se sublimissima appareat ac sanctissima, et multo magis si praeterea eius textus hinc inde sensum multi-
Forte hoc principium ne isto quidem sensu tamquam omnino generale aut ex omni parte certum habere cogimur, prout ex sequentibus observationibus patebit. Barnabas a multis ut veri nominis Apostolus habetur, et certe viri non defuerunt nec nostris temporibus desunt, qui epistolam, quae eius nomine circumfertur, ut genuinam i. e. a Barnaba conscriptam habent. Quo posito quaero: Quis virum catholicum damnare audeat, quod ex una parte illam epistolam ut genuinum opus Barnabae et Barnabam ipsum ut verum Apostolum habeat et nihilominus ex altera parte inspirationem illius epistolae negare voluerit? Porro id fieri omnino deberet, si illud principium adeo certum esset, ut adversarii supponere videntur. Deinde Paulus (I. Cor. V. 9.) mentionem facit epistolae, quam ipse ante eam, quae in canonicis ut prima ad Corinthios numeratur, ad Corinthi ecclesiam dederit. Numquid illam epistolam, quae modo non amplius habetur et sine dubio nunquam in universali ecclesia recepta fuit, necessario tamquam inspiratam habere cogimur? Non puto. Saltem nemo erit, qui id ut omnino certum asserat. Imo contrarium multo probabilius apparet. Nam ex suppositione, quod ea epistola inspirata fuerit, haud levia sequerentur incommoda. Tunc enim ecclesia christiana culpanda videretur, quod eius incuria liber inspiratus interciderit. (Bonfr. l. c. c. VI.) Hoc autem satis durum est. Ubi ergo manet generalis valor illius principii, quod praetendunt adversarii, nos vero in dubium vocavimus? Ex hoc facto, ut apparet, novum enascitur pro re nostra argumentum. Nam per hoc cum haud spernenda probabilitate habemus librum seu epistolam, quae, licet a vero Apostolo conscripta et fidelium coetui transmissa fuerit, tamen nequaquam inter libros inspiratos ac canonicos numeranda est.