De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 409
plicem sive mysticum sive literalem exhibeat, talis liber propter ista sine dubio habendus est ut inspiratus. Ratio alia non est, quam quia haec ac similia in libro humano nullatenus reperiri posse videntur. Et re quidem vera ubinam invenitur auctor humanus, cuius doctrina moralis ab omni errore immunis sit, aut qui fatura praedicens non erraverit? Contra doctrinam huiusmodi nos sequentem assertionem statuimus.
349. Assertio. Quod in aliquo libro narrantur veri nominis miracula, verae continentur prophetiae, proponitur doctrina, quae et sublimissima et plena sanctitate simulque, quantum humanum ingenium iudicare potest, ab omni errore immunis apparet, vel quod sensui primario ac literali hinc inde accedere deprehendatur sensus mysticus aut etiam ulterior sensus literalis; sine dubio haud leve indicium inspirationis illius libri suppeditat. Nihilominus certum manere debet, haec omnia sive singillatim sive etiam simul sumpta indubitatum inspirationis criterium non constituere. Primam huius assertionis partem ex professo non demonstramus. Ea enim in primis post omnia, quae dicta sunt, fere per se clara esse videtur. Deinde cum solum agatur de praeiudicio plus minus probabili, non apparet in se res tanti momenti. Unde, ut credo, ista assertionis nostrae pars a nemine in dubium vocabitur. Quare statim ad demonstrationem secundae partis, quae maioris difficultatis est, accedimus. Cum criterium nostrum plura in se complectatur, primo loquemur singillatim de variis huius criterii partibus; quo facto in fine omnia simul et in coniunctione sumpta considerabimus eorum efficaciam coniunctim expendentes.
350. Igitur primo tamquam inspirationis criterium proponuntur miracula ac prophetiae, quae in aliquo libro scripta reperiantur. Hoc criterium per se insufficiens esse, si tamen demonstratione indiget, demonstratur hoc modo. Supponamus, quod supponere nihil vetat, Deum pro introducenda inter homines religione revelata suo tempore vera patrasse miracula et ad eam magis confirmandam veras adidisse prophetias. Quo posito quaero: Quaenam in hac suppositione apparet impossibilitas, quominus homo aliquis simplex nulloque instructus extraordinario charismate, nulla denique extraordinaria motione a Deo impulsus haec, quae aut cum aliis et ipse videre et audire, aut a testibus fide dignis accipere poterat, scripto ad