De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 410
hoc aliquo libro posteris narranda susceperit? Minor adhuc apparet difficultas, ut de huiusmodi miraculis aut prophetiis ab auctore profano in libris de alio argumento conscriptis hinc inde data occasione utcumque fiat mentio. Et ut de rebus in abstracto ad exempla in concreto transeamus, an non potuit v. gr. auctor aliquis profanus narrare ea, quae in egressu populi Israel ex Aegypto in oculis omnium gesta esse scimus? An repugnat ea, quae Prophetae vel Christus Dominus et eius Apostoli per virtutem miraculorum egerunt aut per spiritum prophetiae sunt locuti, ab auctore profano relata fuisse? Imo nonne Philo Iudaeus et Josephus Flavius, quos charismate inspirationis insignitos fuisse nemo dixerit, haec et similia in scriptis suis aliquando revera attigisse inveniuntur? Quod si verum est, de his et similibus scriptis negari non poterit, quin veri nominis miracula verasque prophetias contineant. At quis nisi stultus propterea ea scripta dicere audebit inspirata? Praeterea aliud notandum occurrit. Criterium istud, quod ab adversariis proponitur, certe non est eiusmodi, ut omnibus libris inspiratis applicari possit. Nam aliqui eorum librorum, qui integri et in omnibus suis partibus sine controversia consensu communi pro inspiratis habentur, aut in toto suo complexu nulla omnino miracula nullasque prophetias continent; aut saltem miracula non exhibent ubique sed solum in parte plus minus exigua. Fieri ergo nullo modo potest, ut ex hoc criterio per se solo aut de inspiratione totius collectionis Bibliorum aut etiam solum de inspiratione vel unius libri cum omnibus eius partibus undequaque certi efficiamur. Tandem
Nil iuvat recurrere in hac re ad unitatem libri; et multo minus efficaciter confugies ad unitatem totius collectionis Bibliorum. Nam unitas huius collectionis, imo et unitas libri cuiusvis per se tanta non est, ut aut ex inspiratione unius libri aut ex inspiratione certae partis alicuius libri ad inspirationem libri integri cum omnibus ac singulis partibus aut ad inspirationem totius collectionis certa conclusione progredi liceat. Quod ut clarius appareat, recolenda sunt, quae alibi diximus. (Offr. n. 10.) Ceterum bene retinendum est, nos hic semper de cognitione certa loqui. Nam prout ex alibi (n. 321.) dictis patet, non negamus, ex inspiratione unius loci certo cognita cum maiori vel minori probabilitate integrum librum inspiratum credi posse. Suarez, quod huc pertinet, data occasione (de fid. disp. V. sect. 9. n. 8.) ita scribit: «Cum (Scriptura) futura praedixit, quae postea videntur impleta, evidens argumentum est, (haec)