De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 411
ab eo, qui tali criterio uti velit, quaerere possumus: Unde nosti, miracula, quibus pro hoc criterio constituendo inniteris, revera evenisse; prophetias, quibus ut criterio uteris, non esse fallaces aut confictas? Certe prophetiae generatim non semper statim implentur, et nominatim plurimae ex prophetiis, quae in nostris libris inspiratis leguntur, nonnisi in fine mundi implendae exspectantur. Miracula deinde quod attinet, si res in concreto spectatur, manifestissimum est, eorum existentiam nonnisi ex testimonio illius libri satis constare posse, pro cuius inspiratione ac fide demonstranda ab adversariis afferuntur. Ergo facile fit, ut, qui hoc criterio utitur, circulo vitioso implicetur. Quare si quid valet criterium istud, magis ad confirmationem inspirationis aliunde cognitae quam ad primam eius manifestationem ac notitiam servire posse videtur.
351. Non plus iuvat, quae pro certo libro praetenditur, immunitas ab errore coniuncta cum sublimitate ac sanctitate doctrinae ibidem propositae. Quod ita invicte demonstramus. Ponamus iterum, quod certe possibile est, Deum ex sapienti consilio plures veritates religiosas hominibus revelasse et veritates istas suo tempore per Prophetas viva voce omnibus propositas fuisse. His suppositis nulla omnino apparet impossibilitas, quominus eae veritates ab auctore aliquo per industriam, quae mere humana est, scriptis consignatae fuerint. Et ut etiam hic in concreto exempla proponantur, quaenam v. gr. apparet difficultas, quominus auctor aliquis profanus inter alia referre potuerit praecepta decalogi Iudaeis omnibus notissima, aut sermonem Christi Domini in monte coram omnibus habitum, aut orationem Pauli Apostoli Athenis in Areopago pronuntiatam, et alia huiusmodi sexcenta? Deinde fide de inspi-
solo auctore Deo scribi potuisse. Haec nos minus accurate dicta esse censemus. Unde ad ea in forma dialectica ita respondemus. Prophetia aliqua certum et per se sufficiens argumentum est, totum librum, in quo ea legitur, et nominatim illas etiam partes, ubi nulla prophetia inveniatur, solo Deo auctore scribi potuisse, nego. Factum istud certum argumentum est, illam praecise partem, ubi prophetia legitur, solo Deo auctore scribi potuisse, subdistinguo; si absque ulla necessitate et gratis supponitur, prophetiam primo scriptis editam et quasi scribendo datam fuisse, transeat; si prophetia, ut fieri potuit, primitus ore prolata fuit et dein scripta, nego aut iterum subdistinguo; solo Deo auctore i. e. revelante poterat primitus utcumque proponi, concedo; solo Deo auctore poterat scribi, nego.