De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 412

ratione nostrorum librorum nondum supposita, non adeo manifestum est, in iisdem semper et ubique contineri doctrinam adeo sanctam et sublimem, ut sistendo in sola ratione de eius infallibili veritate et origine divina nullum cuiquam dubium oboriri possit. Quod ut tibi magis persuadeatur, lege inter alia duas posteriores epistolas Ioannis Apostoli, aut pervolve nonnullas partes libri Proverbiorum. Quid ibi apparet adeo sublime? Denique percurre libros historicos fere integros. Nonne ibi aut nullae aut perpaucae veritates dogmaticae ac morales occurrere videntur? Accedit, quod doctrina Scripturae ipsa sua sublimitate haud raro captum humanum omnino superat atque proprie dicta interdum continet mysteria. Quare ab adversariis merito quaeritur: Unde inspiratione libri nondum cognita certo scire possumus, ea, quae in huiusmodi locis dicuntur, esse veritates divinas et non commenta humanae opinionis? Certe fidei mysteria, quae captum nostrum superant, ex solis rationibus intrinsecis ut indubitanter vera cognoscere non possumus. Quare per se considerata intellectui nostro dubia manent. Porro, ut per se manifestum est, quamdiu veritas alicuius rei manet dubia, etiam sanctitas simul atque sublimitas eiusdem sub dubio relinquenda est. Quodsi in his angustiis ad veritatem sublimitatemque doctrinae, de qua agitur, demonstrandam aut tuendam ad traditionem divinam recurrere volueris, nos non obsistimus. At statim quaerimus: Cur non simul, imo cur non prius pro ipsa librorum sacrorum inspiratione demonstranda ad eandem traditionem te recipies, cum et ex natura rei et ex demonstratis haec ipsa traditio eaque sola de librorum inspiratione te ex omni parte certum reddere possit? (Cfr. Suarez de fide disp. IV. sect. 3. n. 2. 3. disp. V. sect. 3. n. 8.) Ergo materia ex se sola sufficiens inspirationis criterium non constituit.

352. Ultimum, ad quod post haec recursus patere possit, adversariis est sensus mysticus vel etiam multiplex sensus literalis. Sed inde pro inspiratione libri certum argumentum duci non posse ex iis, quae supra tum de sensu mystico tum de multiplici sensu literali disputavimus, facile colligitur. Nam ante omnia, prout ibi docuimus, prima species sensus mystici, quae praecipua est, magis et immediatius rebus, quae in libro referuntur ac describuntur, quam ipsi earum descriptioni et