De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 413

narrationi inesse deprehenditur. Quare de hoc genere sensus mystici quoad rei summam repetere possumus, quae paulo ante de miraculis et prophetiis diximus. Supponatur itaque, quod supponere nihil vetat, certis rebus v. gr. agno paschali, sacro tabernaculo aut templo, sacrificiis Veteris Foederis etc. significationem mysticam a Deo ab aeterno inditam fuisse. Profecto significatio, de qua agitur, rebus istis per se eodem modo inerit, sive a scriptore hagiographo sive a profano relatae ac descriptae supponantur. Nec factum quod spectat, ulla apparet impossibilitas, quominus res huiusmodi, si semel existere supponuntur, a scriptore aliquo profano in suis scriptis attingi ac describi potuerint. Aliam deinde speciem mystici sensus, illam scilicet, ubi significatio non solis rebus sed magis rerum delectui narrandique ordini inesse ponitur, aliqua ratione etiam in libro humano auctorique profano possibilem videri, ibidem ex professo ostendimus. De multiplici sensu literali, prout suo loco diximus, fere idem valet. Non apparet ergo, unde existentia sive sensus mystici sive multiplicis sensus literalis per se sola certum argumentum pro inspiratione libri constituere possit. Accedit, quod sensus mysticus, sub quacumque specie sumatur et multo magis multiplex aut duplex sensus literalis res est, quae in Scriptura aut rarissime aut saltem non adeo frequenter occurrit.

Gregorius a s. Ioseph (Praelect. isag. de Verbo Dei disp. II. lect. 7. §. 42. segg. coll. lect. 8. n. 51.) de re nostra ita docet. Ut liber aliquis dici possit habere sensum mysticum, necesse est, ut is, qui auctor libri est et per librum loqui supponitur, res, quae sensum mysticum exhibent, non solum certo ordine disposuerit sed etiam primitus produxerit. Hoc tamen nobis, ut iam alibi dictum est, nequaquam necessarium esse videtur. Nec videmus, qua ratione laudatus auctor assertionem suam demonstraverit. Sed ista utcumque de cetero se habeant, ad rem praesentem nihil pertinere, ita invicte demonstratur. Dicimus: In ista sententia multo magis verum manet, quod a nobis hic asseritur. Si enim doctrina auctoris istius vera esse supponatur, consequenter nunquam constare poterit, libro alicui inesse sensum mysticum, nisi prius aliunde constiterit, librum eundem inspiratum esse seu Deum habere auctorem. Sine hac notitia enim semper ignorabimus, an mystica rerum dispositio, quae fundat sensum mysticum et quae ex sententia huius auctoris semper ac necessario, ex nostra vero sententia naturisque rerum saltem plerumque et in rebus maioris momenti nonnisi Deo ipsi competere potest, ad ipsum auctorem libri pertineat. Quomodo ergo in hac doctrina sensus mysticus sine circulo vitioso pro vero inspirationis argumento afferri possit, haud perspicimus.