De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 414

Ergo qui hoc adminiculo uti voluerit, plerumque in vanum laborabit. Neque ipsius rei existentia plerumque saltem cum tanta facilitate ac cum tanta certitudine cognoscitur, ut merito a viro prudenti tamquam sufficiens aut utcumque satis aptum inspirationis criterium considerari possit.

353. In fine demonstrandum proposuimus, ea, quae supra (n. 349.) ex adversariorum doctrina recensuimus, non solum si singula per se sumantur, sed neque si simul adesse supponantur et in unum coniungantur, sufficiens criterium inspirationis constituere posse. Haec res demonstratur facillime. Igitur singula per se non sufficere, paulo ante demonstratum est. Iam vero, quod per se certissimum esse debet, per simplicem argumentorum cumulationem singulorum natura non mutatur. Quare non apparet, quomodo ille, qui singula per se insufficientia esse concesserit, sine contradictione contendere possit, ea, si simul coniungantur, plenissime sufficere. Per coniunctionem enim nihil novi introducitur. Accedit alia consideratio. Nominatim de omnibus ac singulis praesentis criterii elementis diximus, impossibile aut difficile esse, ut ostendatur, ea in omnibus ac singulis partibus Scripturae aut etiam solum in omnibus ac singulis libris Bibliorum revera adesse. Quod si verum est, nonne idem de omnibus ac singulis librorum partibus ostendere multo difficilius, imo si de omnibus ac singulis in particulari sumptis sermo est, omnino impossibile apparebit? Ergo vel ex hoc capite solo totum hoc criterium tamquam insufficiens demonstratur.

Punctum tertium.

De insufficientia criterii, quod ex stilo libri lectionisque efficacia sumitur.

354. Criterium, quod tertio loco reiiciendum suscipimus, ex stilo libri et ex eius efficacia ducitur. Illud cum Franzelin (l. c.) empiricum simul et aestheticum dici et his verbis aptissime

Idem fere brevissime sic proponitur. Hoc criterium illis sufficere poterit, qui cum Rationalistis totum inspirationis rationem in eo reponunt, quod liber instructioni religiosae utcumque aptus appareat. At qui pro inspiratione cum concilio Vaticano multo plus exigit et inspirationem cum Tridentino ad omnes ac singulas Bibliorum partes axtendit, huic criterio quomodo acquiescet?