De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 415
proponi potest. In libris, qui pro inspiratis ab omnibus habentur, cum mira quadam elocutionis simplicitate per omnia par, imo multo maior orationis sublimitas ac maiestas sociata esse deprehenditur. Unde fieri solet, ut homines, qui ingenio ac sano iudicio inter ceteros maxime excellunt, eorum lectione quam maxime allici ac teneri videantur. Item fieri consuevit, ut quo saepius huiusmodi homines libros istos legerint, eo magis eorum pulchritudine capiantur. Ad haec libri isti in mente eius, qui legit, praeter summam sui admirationem alios etiam effectus v. gr. multiplices animi motus provocare consueverunt, qui purissimi iuxta ac sanctissimi esse cognoscuntur. Talis est v. gr. summa reverentia in Deum ac verbum eius ceterasque res sacras necnon perfectus rerum terrenarum contemptus, ardens aeternorum ac coelestium desiderium castusque Dei amor atque flagrantissima charitas in Deum simul ac proximum. Iam vero non apparet, quomodo haec ac similia de libro, qui inspiratus non sit, naturaliter enasci et utcumque praedicari cum veritate possint. Concludunt ergo adversarii, pro dignoscenda librorum inspiratione vix ad alia quam ad haec ac similia tutius recurri posse.
355. Facilis est ad ista responsio. Ante omnia dici posset: Haec omnia satis explicantur, si doctrina libri ubique sana et in multis divinitus revelata esse suponitur. Iam vero propter ista ex dictis librum nondum proprio sensu inspiratum dicere cogimur. Deinde quisque primo statim intuitu videt, haec et similia, quae ab adversariis proponuntur, licet in se quoad omnia vera esse concedantur, ad constituendum certum inspirationis criterium nimis vaga et indeterminata apparere. Quid enim magis vagum et indeterminatum cogitari possit, quam motus animi, qui in lectione libri, cuius tum origo tum immunitas ab errore aliunde ignota esse supponitur, oboriri soleant aut debeant? Deinde sistendo in sola naturali experientia non sine aliqua apparentia veritatis in dubium vocari poterit, an revera omnes isti effectus, quos ex sententia adversariorum supra proposuimus, et maxime an effectus illi, qui omnium nobilissimi ac pro praesenti scopo praecipui censendi sunt, aut omnino infallibiliter aut saltem ordinaria lege in legentium animis excitari soleant; praesertim si in eo, qui legit, nulla de divina libri auctoritate ac superna eius origine