De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 416

notitia praecessisse supponatur. Nonne dum nos v. gr. Apocalypsin tamquam librum inspiratum ac plenum divinis mysteriis considerare consuevimus, alii aliis temporibus et inter eos etiam viri, ut videtur, catholici aut saltem haud indocti eam insulsum et ineptum Cerinthi haeretici figmentum dicere non sunt veriti? (Euseb. Hist. Eccl. l. VI. c. 25.) Nonne dum nos epistolae Iacobi tamquam scripto apostolica doctrina referto summam deferimus reverentiam, alius, qui et ipse sibi sanum iudicium circa Scripturas arrogabat, eandem epistolam non solum Pauli doctrinae omnino contrariam censuit sed insuper suo iudicio omnino stramineam nedum inspiratam esse pronuntiavit? Quid quaeso ad haec, dum solo hoc criterio uti cogeris, cum sufficienti efficacia reponere poteris? Stilum denique quod attinet, licet omnia, quae ab adversariis de eius praestantia asseruntur, plenissime vera esse concedamus; tamen eundem per se solum certum inspirationis criterium esse non posse, dubium non est. Stilus enim Scripturae, prout in variis eius libris identidem recurrit, certe a stilo communium librorum non adeo differt, ut ex eo discrimine per se solo cum plena certitudine Scriptura nostra inspirata et ceteri libri profani esse appareant. Insuper non desunt viri magni nominis ac sani iudicii, qui Scripturae stilum in nonnullis libris vel saltem in haud paucis locis admodum humilem, imo rusticum et soloecismis aliisque stili defectibus aut refertum aut utcumque maculatum esse dixerunt. (Cfr. Hieronym. praef. in Ierem. et Ezech. et ep. 121. ad Algas. q. 10.) Quae licet premenda nobis minime videantur, ostendunt nihilominus manifestissime, in quantum discrimen inspiratio Bibliorum tum quoad libros integros tum magis adhuc quoad nonnullas eorum partes necessario ab eo adduci debeat, qui nonnisi hoc aut saltem hoc potissimum criterio pro inspiratione agnoscenda et diiudicanda utendum esse statuerit.

Punctum quartum.

De insufficientia testificationis mere humanae.

356. Quae punctis antecedentibus diximus, per se de criteriis insufficientibus satis esse possent. Sed quia scopus

Lutherus in praef. ad edit. Bibl. ann. 1525. penes Walch t. XIV. p. 104.