De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 30

Quare priusquam rem, ut in se est, declarare aggrediamur, duo extremi errores sunt excludendi. Incipimus ab errore, qui est per excessum. Ad hunc errorem excludendum duo sunt praestanda, scilicet 1. exponendus est modus omnino extraordinarius et miraculosus, quo Deus auctor alicuius libri effici posset, 2. monstrandum est, talem modum omnino extraordinarium licet in se possibilem de facto et quoad libros nostros admittendum non esse. Hanc rem de se facillimam et non adeo magni momenti duobus articulis brevissime absolvemus.

ARTICULUS PRIMUS.

Hypotheses mere possibiles proponuntur.

39. Nemo ignorat, qua ratione homines libros edere soleant. Ipsi primo ideam libri edendi mente concipiunt, omnia, quae liber continere debet, accurate definientes et mature praemeditantes. Deinde iis, quae cogitatione conceperunt, in mente sua aptam verborum expressionem accommodant. Denique verba mente determinata aut propria manu scriptis exprimunt aut amanuensem adsciscunt, cui singula verba scripto excipienda viva voce proponunt.

40. Iam vero dubium non est, quin Deus simili ratione libros edere potuerit, imo aliquando de facto nonnulla simili modo scriptis ediderit. Certe decalogus, qui in duabus tabulis lapideis digito Dei scriptus esse in Scriptura ipsa legitur (Excod. XXXI. 18.), tria verba prophetica et mystica, quae in pariete coenaculi Balthassar regis Babiloniorum scripta apparuerunt (Dan. V.), simili ratione a Deo conscripta fuerunt. Quodsi in ultimo casu Angelorum ministerium intercessisse supponas, illi certe nonnisi quasi amanuensium munere functi sunt. Deinde quis neget, Christum Dominum, qui verus est Deus, propria manu libros aliquos conscribere potuisse? Imo legimus, eum reapse, cum mulierem adulteram ab accusatoribus liberaret, nonnulla digito in terra scripsisse. (Ioann. VIII. 6.) Et quod penes Eusebium (histor. eccl. I. c. 13.) de epistola Christi ad Abgarum regem data legimus, si non est verum, certe non apparet in se impossibile. Insuper scimus ex Scriptura, Deum

Non est nostrum de genuinitate huius epistolae hic disceptare. Erit qui contra eius genuinitatem inde desumat argumentum, quod haec