De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 417

praesentis libri eo tendit, ut ostendatur, notitiam de inspiratione librorum, quae omnino certa sit et ex omni parte tuta, nonnisi ex revelatione divina et, quae inde originem ducit, traditione catholica hauriri posse; iis, quae in superioribus dicta sunt, adhuc aliquid addendum censemus. Fieri nimirum potest, ut adversarius, quem in antecedentibus impugnavimus, undique pressus et omnibus aliis mediis destitutus tandem ad testificationem mere humanam se recipiat ita contra nos excipiens: Supponere possumus imo omnino ponere debemus, auctorem hagiographum, qui certum librum sub charismate inspirationis primitus conscripsit, charisma sibi collatum et per hoc inspirationem sui operis certo cognovisse. Inde talis auctor praetermittere non potuit, quominus hanc notitiam de inspiratione scripti sui traditione mere humana ad alios propagaret vel etiam expressam testificationem de inspiratione ipsi operi insereret. Ita notitia de inspiratione Bibliorum hac via cum sufficienti certitudine ad nos usque pervenire potuit ac deinceps per omnia saecula futura conservari poterit, sicut conservantur multa alia facta, quae certa omnibus narrat historia. Quae si vera sunt, actum est de illa, quam praetendimus, necessitate revelationis divinae ac traditionis catholicae, quae ut traditio humanodivina traditioni mere humanae opponitur. Ergo verum, connaturale ac plene sufficiens inspirationis criterium in traditione humana seu in notitiis historicis constituere debemus.

357. De hoc igitur criterio ultimo loco iudicandum manet. Ante omnia libenter concedimus, istud criterium omnibus aliis, quae hucusque reiecimus, multo aptius atque efficacius esse. At illud ad finem a Deo intentum per se solum plene sufficere, omnino negamus. Quod dum demonstrare aggredimur, aliud item adversariis concedimus seu potius cum illis generatim supponimus, scilicet charisma inspirationis, quo gaudebat hagiographus, inspirationemque operis, quae cum eo charismate immediate connectitur, ut plurimum sacrum auctorem nequaquam latuisse. Nihilominus hic simul notare possumus ac debemus, quod supra invictis argumentis (n. 103. seqq.) demonstravimus, scilicet contrariam hypothesim non posse dici absolute impossibilem. His pro re nostra aliam considerationem adiungendam ducimus, per quam, quae supra (n. 336. seqq.) dicta sunt, personae auctoris in specie applicantur. Homo sibi relictus seu solis