De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 418
naturalibus viribus instructus imo et sub ordinario gratiae divinae adiutorio constitutus tum facta supernaturalia, quae in ipso sunt, ut est iustificatio impii, tum praesentiam et efficaciam gratiae et supernaturalium charismatum in ipso existentium, praecise in quantum supernaturalia sunt, clare saltem et cum omnimoda certitudine cognoscere et a naturalibus discernere non potest. Id inter alia indubitanter constat tum ex doctrina catholica de iustificatione et gratia, tum ex eo, quod iuxta sacram historiam Nathan Prophetae accidisse novimus (Il. Reg. VII.) et supra (n. 138.) accuratius expendimus. His constitutis sequentia consideranda proponimus. Inspiratio hagiographi spectata subiective manifesto supernaturale charisma constituit. Inspiratio vero obiective accepta sive ipsa inspiratio operis, in quantum ab auctore naturaliter cognoscenda est, connaturaliter nonnisi per notitiam inspirationis subiectivae cognosci poterit. Ex quibus iure in rem nostram haec concludimus. Quotiescumque sacer auctor inspirationem sui operis clare et cum omnimoda certitudine cognovisse ponitur, id per illustrationem extraordinariam fieri debuit, quae non quidem essentialiter sed connaturaliter charismati inspirationis adiungitur. Porro illustratio ista manifesto revelationi proprie dictae aequivalet. Unde consequenter in illo, in quo est, essentialiter supernaturalem parit certitudinem. Ita testificatio auctoris hagiographi, si certa est, iam non est mere naturalis sed in suo primo principio involvit elementum aliquod supernaturale et modulo humano longe superius. Non ergo in testificatione mere humana sistere conceditur. Accedit, quod per se nemo cum omni certitudine unico testi credere tenetur. Id a fortiori valet in re, quae maximi momenti esse cognoscitur et ipsi testi facile obscura ac dubia manere potest, ut ex dictis in re nostra accidit. (Cfr. Deut. XIX. 15.) Cogitari quidem casus poterit, in quo adsit stricta atque religiosa obligatio habendi certam fidem testi, qui solus est. Sed id nonnisi tunc fieri cognoscitur, quando ad testificationem hominis accedunt signa credibilitatis extraordinaria et plane divina, qualia sunt miracula manifesta aut prophetiae proprie dictae atque eventu comprobatae aut alia huiusmodi. (Cfr. Locan. XV. 24.) Iam vero de casu tali adversarii non loquuntur, et sub istis circumstantiis hominis testimonium non manet amplius testimonium