De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 419

mere humanum. Qui enim sub his circumstantiis loquitur, manifesto ut legatus Dei loquitur. Quare testimonium eius per haec manifesto elevatur ad ordinem testimonii divini.

358. Conservationem deinde huius testimonii per decursum saeculorum quod attinet, iam supra (n. 338.) innuimus, traditionem mere humanam ad scopum, qui praetenditur, non sufficere. Nostrum non est, rem istam in praesenti latius prosequi. Sufficiat breviter innuisse rationes praecipuas, propter quas in hac re nullum aliud medium sufficere invenitur praeter magisterium authenticum atque infallibile, quale ecclesia catholica sibi vindicat. Spectandus est igitur tum finis, in quem libri inspirati societati humanae a Deo dati esse cognoscuntur, tum religio ac inviolabilis firmitas, qua iidem libri tamquam libri divini ab omnibus constanter retinendi ac defendendi sunt. Si igitur rem prius sub hoc altero respectu consideras, firmitas, qua libri nostri ex Dei voluntate ab omnibus fidelibus ut divini retinendi sunt, adeo magna sit oportet, ut de divina eorum auctoritate atque de omnimoda rerum dictorumque veritate nunquam nullisque oborientibus difficultatibus utut gravissimis vel levissime subdubitare cuiquam liceat. Finis deinde, propter quem nostri libri dati sunt, ex alibi dictis (n. 299. seqq.) praecipue in eo consistit, ut ecclesia ex iis hauriat atque communiat doctrinam revelatam seu ut inde fides nostra ac mores instruantur. Simul Dei voluntas esse cognoscitur, ut omnes, qui cum debita dispositione ad eos legendos accesserint, tum salutarem instructionem in rebus quam plurimis tum incitamenta virtutum efficacissima percipiant. Quare licet ex dictis libri isti prae primis iis traditi fuerint, qui fidei sunt magistri; tamen simul certissime in Dei intentione positum est, tum ut homines in communi omnes horum librorum existentiam, auctoritatem originemque divinam cognoscant ac revereantur, tum ut iisdem unusquisque qua libris divinitus inspiratis humanoque generi traditis pro opportunitate ac modulo suo uti et per eosdem de rebus divinis in dies perfectius erudiri possit. Ad hoc vero, ut patet, requiritur prae aliis certum medium, quo omnes ac singuli homines, si velint, de Bibliorum existentia, natura, auctoritate atque origine divina non tantum utcumque aliquam notitiam accipere sed certo ac via plana i. e. sine ullo periculo erroris et cum convenienti facilitate