De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 31

aliquando miraculo linguam asinae Balaam, ut loqueretur, movisse et Balaam ipsum ita a Spiritu Dei fuisse correptum, ut non quae ipse sed quae Deus volebat, loqueretur. Simili ergo ratione potuisset Deus, si voluisset, cuiusdam hominis non linguam sed manum movere sive occulto influxu impellere, ut, non quae ipse sed quae Deus vellet, scriberet. Ita fiebat, ut homo iste in scribendo quasi calamus inanimis aut amanuensis Deo serviret. Postremo sicut Deus ex monte Sinai in lege promulganda vel e coelo, ut in Christi baptismate et alias etiam, voce sensibili hominibus locutus est, et sicut saepe homines Deo in variis rebus exsequendis accuratissime obtemperabant, quomodo et quando ipse volebat; ita potuisset ad aliquem ex servis suis simili ratione loqui perceptibili voce sive externa sive interna, illique simul praecipere, ut, quae audiret, de verbo ad verbum scriptis mandaret, et tandem hominem istum, quantum opus fuit, in scribendo ab omni mendo immunem custodire. Hoc modo fieri, ut Deus reapse vero et propriissimo sensu alicuius libri auctor constituatur, nemo est, qui possit dubitare. Imo in simili hypothesi Deus non solum proprius et principalis, sed omnino unicus auctor talium librorum esset dicendus. Sed de his satis. Videamus, utrum nostri libri, de quibus unice agimus, reapse simili ratione sint conscripti.

ARTICULUS SECUNDUS.

Pro libris nostris hypotheses istae reiiciuntur.

41. Hic nondum intendimus expresse reiicere inspirationem, quam dicunt verbalem, dicturi de hac re expresse loco

epistola ab ecclesia non numeratur in canone et proinde non habetur pro inspirata. Sed posset quis ex supra dictis (n. 36.) ita reponere: Id forte inde provenit, quod illa epistola ex Dei et Christi consilio solummodo de re privata tractet, quae inter ipsum Christum et regem tunc agebatur, nec illud factum constituat partem Evangelii seu vitae Christi ubique praedicandae. Ita epistola in eodem censu habenda esset, in quo habetur revelatio, quae utique vere divina sed mere privata esse supponitur. (Cfr. n. 342.)

Non est nostrum quaerere, utrum Balaam omnino invitus prophetaverit, ita ut in eo pro tunc usus libertatis fuerit suspensus; an vero solum aegre sese ad loquendum accinxerit, licet deinde plus minus libere Deo optemperaverit. Certe Balaam, quod loquebatur, intellexit, ideoque non fuit inanime aut caecum Dei loquentis instrumentum, sicut Montanistae de suis Prophetis supposuisse videntur. (Cfr. n. 42 in notu.)