De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 32

opportuniori; sed hic solum reiicimus hypotheses, quae modo omnino extraordinario et miraculoso originem sacrorum librorum explicare conantur. Haec ideo monemus, quia fieri potest, ut quis reiiciat omnes modos inspirationis numero superiori descriptos et nihilominus defendat inspirationem, quam verbalem appellant, h. e. quae specialem Dei influxum non solum ad res sed ad singula verba extendit. Id enim modo occultiori et minus miraculoso effici posset, ut ex dicendis suo loco clarius apparebit. Neque cum hos modos inspirationis excludimus, proprie contendimus, in nulla omnino Scripturae parte simile quid locum habuisse; sed loquimur de sacris libris in genere asserentes, nostros libros neque integros neque in considerabili aliqua ipsorum parte per Dei influxum adeo extraordinarium et in se vere miraculosum originem sumpsisse.

42. Hoc probatione vix indiget, cum omnibus theologis id persuasum sit. Ratio est, quia talis agendi modus suavi Dei providentiae haud congruit. Deus enim ex suavi sua providentia etiam in ordine supernaturali non utitur viis extraordinariis et miraculosis, ubi aliae viae magis ordinariae minusque miraculosae abunde suppetunt. Iam vero, ut in decursu tractationis videbimus, talis via ad effectum inspirationis Deo reapse non defuit. Ergo modi illi extraordinarii sunt reiiciendi. Insuper ex communi modo loquendi et ex consensu theologorum scriptores humani vero aliquo sensu sacrorum librorum auctores, secundarii scilicet, dici possunt ac debent. Atqui id in casu, quod libri per influxum Dei adeo extraordinarium orti essent, non amplius verum maneret. Quis enim calamum aut etiam simplicem amanuensem libri auctorem dicat, cui accidere facile potest, ut parum aut nihil de iis intelligat, quae alio dictante scribendo excipit?

Si influxus Dei in sacrum auctorem ponatur adeo extraordinarius fuisse, ut extasin passus sine intelligentia et sine voluntate veluti instrumentum caecum et inanime egerit; id Dei providentiae non solum parum congruum sed neque Deo satis decens dici posset. Et hoc est, quod Patres dicunt, dum negant, Prophetas in loquendo aut scribendo extasin passos fuisse. (Cfr. Kaulen, Einleitung n. 340; Cherubini a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 6. cfr. hic n. 313.) Non idem valet, si cogitas extasin, qualem aliquando passi sunt Sancti, et in qua usus intelligentiae et libertatis internae non est impeditus sed perfectior efficitur. (Cfr. n. 40 in nota.)