De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 33
43. Possunt nihilominus afferri nonnulla ex sacra Scriptura, quae huic similem i. e. omnino extraordinarium et miraculosum Dei influxum in edendis sacris libris suadere videntur. Ea hic afferre libet, ut difficultates inde contra assertionem nostram enascentes dissolvamus. Legimus igitur penes Ieremiam (XXXVI. 1. 2. 4. 18.): «Factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam. Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. Ex ore loquebatur (Ieremias) quasi legens sermones istos.» Ex his dices: Quomodo potuisset Ieremias scribae suo tam expedite dictare verba, nisi ei Deus intus singula verba suggessisset? Item sacer Psaltes simile quid de se ipso testatur (Ps. XLIV. v. 1. 2.) his verbis: «Eructavit cor meum verbum bonum... Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.» Antequam ad haec singillatim respondemus, aliquid monemus in communi. Sine ratione sufficienti et proinde perperam fit, si ad ceteros sacros auctores omnesque libros Scripturae transfers, si quae forte alicubi sive in Scriptura ipsa sive penes Patres leguntur, quae pro uno aliquo ex sacris auctoribus aut pro occasione aliqua extraordinaria extraordinarium aliquem Dei concursum arguere aut supponere videntur. Nam sicut ex eo, quod Balaam aliquando sive ex toto sive ex parte prophetavit invitus, et quod Saul subitaneo impetu a spiritu prophetico correptus fuit (I. Reg. X. 10.), nequaquam sequitur, id Prophetis communiter accidisse; ita pariter nequaquam, quod de uno sacro auctore forte aliquando factum legitur, statim omnibus est tribuendum. Sed modo ad singula respondeamus.
44. Ad locum Ieremiae quod spectat, ante omnia ibi prophetias, de quibus agitur, proxime saltem non a Deo Ieremiae sed a Ieremia Baruch scribae dictata fuisse, ex textu ipso, qui obiicitur, est manifestum. Fecit id utique Ieremias ex speciali Dei mandato. Sed quid inde? Si textus et contextus bene inspiciatur, haec reperies. Narratur ibi, quomodo Ieremias Deo juvante et volente ea, quae antea utique Deo ordinario modo inspirante conscripserat sed postea ab impio rege igne combusta erant, de verbo ad verbum dictando per Baruch scribam restituerit. At ibi nullo modo indicatur, prophetias illas Iere-