De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 34

miae aut tunc, cum dictaret, aut antea, cum primitus eas conscriberet, a Deo fuisse proprio sensu modoque miraculoso de verbo ad verbum dictatas. Nec ex eo, quod Ieremias tunc omnia tam accurate scribae dictare poterat, id vel simile quid necessario concluditur. Poterat enim Propheta noster prophetias suas, quas sine dubio tum mente tum oculo ex volumine scripto saepius revolvebat et forte etiam viva voce obstinato populo iterato repetebat, de verbo ad verbum memoria retinere. Consequenter poterat item data occasione sine ullo extraordinario Dei adiutorio scribae suo omnia de verbo ad verbum iterum dictare. Nec ex eo, quod in secunda prophetiarum editione a Scriptura sive a Deo tantum momentum in eo ponitur, quod nullum verbum sit mutatum, necessario concluditur, iam primitus singula verba a Deo fuisse dictata aut utcumque in atomo determinata et inspirata. Nam alia eaque longe facilior ratio in promptu est, cur Deus ne verbum quidem codicis illius a rege combusti perire permiserit, scilicet ut impius rex per haec disceret, Prophetas et verbum Dei sive scriptis editum sive ore praedicatum sub speciali Dei tutela versari, ita ut invito Deo ne iota quidem excidere possit. Locum Psalmi quod spectat, illo certe influxus Dei in Psalmistam adeo extraordinarius non significatur, qualem modo excludere intendimus. Primo enim observare licet, ex verbis Psalmi haud constare, utrum Psalmista linguam suam Dei an animi sui calamum seu instrumentum dixerit. Sed hoc dubio adversarios premere nolumus. Neque in eo vim ponimus, quod, cum ad scribendum non lingua sed manu utamur, et nobis nominatim non de inspiratione ad loquendum sed de inspiratione ad scribendum sit quaestio, si Psalmista adversariorum sententiam exprimere voluisset, non linguam sed manum calamo comparare debuisset. Nos solum contendimus, hanc Psalmistae comparationem non nimis esse urgendam. Et ratio est manifesta. Secus enim ex ea comparatione pari iure aliquis inferre poterit, Psalmistam, dum Psalmum illum scriberet, nihil eorum, quae scribebat, intellexisse animoque cogitasse, sicut calamo accidit. Uno verbo sacros Scriptores in edendis libris sacris vero aliquo sensu Dei instrumenta fuisse, id et nos concedimus et forte initio huius Psalmi reperitur expressum. Sed qua praecise ratione sacri auctores Dei instrumenta fuerint, aut Deum modo