De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 35

adeo extraordinario iis usum fuisse; id ex simplici hac, quae fit a Psalmista, comparatione colligi posse omnino negamus.

CAPUT SECUNDUM.

Theoriae, quae pro inspiratione reperiuntur insufficientes.

45. Erroribus per excessum exclusis remanent exoludendi errores per defectum. Hi, quantum pro scopo nostro in considerationem venire possunt, ad duos reducuntur, ad doctrinam scilicet eorum, qui inspirationem seu modum, quo Deus in edendis libris sacris se habuit, ad meram assistentiam coarctant, et ad theoriam illorum, qui in re nostra ab approbatione superveniente suppetias quaerunt. Nos demonstrabimus, utramque ex theoriis istis ad salvandam veri nominis inspirationem et ad tuendas omnes Scripturae praerogativas insufficientem esse. Sed ante omnia tum doctrinas, quas impugnamus, accuratius exponere earumque praecipuos patronos recensere, tum aliquos conceptus, qui in hac tractatione magni sunt momenti, enucleatius evolvere necessarium ducimus. Habebit ergo caput hoc tres articulos, quorum primus praevias notitias completitur, secundus reiicit tamquam insufficientem concomitantem Dei assistentiam, tertius excludit supervenientem Dei approbationem.

ARTICULUS PRIMUS.

Notitiae et conceptus praevii.

Punctum primum.

Variae variorum sententiae.

46. Ante omnia sententiae erroneae exponendae sunt earumque patroni recensendi. Fuerunt igitur inter theologos, qui inspirationem sive librorum integrorum sive nonnullorum saltem locorum seu generalius qui partes omnes, quas in edendis libris sacris Deus habuit, saltem in ultimo limite ad meram Dei assistentiam reducere conati sunt. Hi ita fere, quod asserunt, ostendere conantur. Ponamus 1. Deum generali quadam motione impulisse aliquem hominem, ut componat librum aliquem v. gr. historiam bellorum, quae populus Israel cum regibus finitimis tempore Machabaeorum gessit, aut collectionem