De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 36
gnomarum vel proverbiorum moralium, qualia inveniuntur in Proverbiis Salomonis. Addamus 2., Deum insuper eidem auctori in scribendo ita continuo adfuisse, ut nihil falsi vel quod ad rem non pertinet, immisceri permiserit paratus, in casu, quo secus accideret, extraordinario etiam et positivo influxu aut falsum excludere aut suggerere verum. Supponamus 3., quoad factum scriptorem humanum omnia, quae scribenda erant, sive experientia sive ratione optime perspecta habuisse totumque librum aut saltem notabilem eius partem sine ullo actuali Dei influxu, qui extraordinarius et positivus dici et a communi concursu divino in actiones omnes causarum secundarum distinctus haberi possit, conscriptum, seu uno verbo totum fere librum solis viribus humanis compositum fuisse. Negari non potest, ita ipsi concludunt, talem librum integrum cum omnibus suis partibus habendum esse in censu sacrae Scripturae et nominandum fore librum inspiratum, cum liber iste a nostris libris quoad essentiales praerogativas supernaturales nihil differre videatur. Similem certe doctrinam inter primos satis clare proposuit Bonfrerius (Praelog. in Script. sacr. c. VIII. sect. 3. 4. 5.) et postea Jahnius (Introduct. bibl. V. T. p. 1. c. 2. § 19.) aliique. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. l. c. disp. I. art. 4. § 2; Perrone l. c.; Denzinger l. c. n. 119; Franzelin l. c. thes. IV. n. 1.)
Sententia Du-Pin dubia est. Loquitur enim hic auctor non solum de assistentia Spiritus sancti sed etiam de lumine, quod mentem hagiographorum, ne errent, affecisse recendum est. Obscuritas huius auctoris in eo est, quod naturam huius luminis minime explicat. (Dissert. preliminaire sur la Bible l. 1. c. 2. § 7. in fine.) Porro inter doctrinam Jahni et Bonfrerii duplex observatur discrimen. 1. Jahnius de praevio divino impulsu ad scribendum nihil dicit, dum Bonfrerius eum impulsum, ut videtur, initio tacite supponit et in decursu tractationis data occasione expresse adstruit. Deinde 2. Jahnius expresse saltem non postulat, ut Deus in actu primo sit paratus ad praestandum, sicubi necessarium foret, influxum positivum et insuper monet, hanc Dei assistentiam, quia a communi loquendi modo non est recedendum, dici inspirationem. Simul tamen monet, hanc locutionem, quia notio assistentiae est mere negativa inspirationis vero positiva, esse locutionem minus aptam; de quibus expressis saltem verbis nihil dicit Bonfrerius. Inter Rationalistas et recentiores Protestantes reperiuntur, qui insuper assistentiam Dei, qua hagiographi ab omni errore praeservantur, sive speciatim ad solos locos dogmaticos sive in genere ad locos praecipuos Scripturae restringunt et ita errores in Scriptura admittere non verentur. Sed cum hi auctores hos certe locos, ubi ipsis fatentibus errores esse possunt, nec possint nec forte serio velint