De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 37
47. Alii econtra vim ponunt in approbatione Dei subsequente. Procedunt igitur hoc modo. Ponamus 1., librum aliquem, qui ab homine quopiam proprio Marte et industria mere humana conscriptus fuit, nonnisi vera et ad religionem utilia continere. Adjungamus 2., quia haec qua talia a Deo agnoscuntur, omnia ac singula ab eodem fuisse speciali modo approbata librumque tamquam verbum Dei et Scripturam sacram hominibus traditum et ab ecclesia tamquam talem fidelibus proponi. Haec omnia, ita et hi concludunt, sicut in se impossibilia esse non videntur, ita tali libro nihil omnino deest, quominus vere dicatur Scriptura sacra; nec revera apparet, quid a libris inspiratis liber iste differat, et cur non et ipse inspiratus dici possit. Vel, ita enim haec theoria emolliri potest, si hoc de integro aliquo libro dici non potest, saltem id dici poterit de nonnullis libri alicuius inspirati partibus. Nova erit huius theoriae emollitio, si ea solum in abstracto proponatur, seu si de mera rei possibilitate agatur. Quare haec advertimus. Si theoria ista etiam in concreto proponitur et certis Scripturae libris aut certis eorum partibus applicatur, acsi aliqua in nostris libris revera sola humana industria concinnata essent et nihilominus et ipsa inspirata dicenda forent; haec theoria certe quam rigorosissime examinanda est. Eam saltem quoad mentem et rei substantiam suo tempore Bonfrerius proposuit (l. c. sect. 7.), dum dicit, Spiritum sanctum in scriptione eorum librorum, quorum ipse primarius sit auctor (cfr. l. c. sect. 1.), posse se habere consequenter. Et subdit: Eundem reapse saltem in aliquibus sententiis, quales sunt illae, quae a scriptoribus profanis in Scripturam sunt transsumptae, non alio se habuisse modo, suspicari licet. Porro a Bonfrerio, si non quoad quaestionem de facto et quoad modum loquendi, certe quoad quaestionem de rei possibilitate et quoad interiorem mentem non multum videntur differre Hamelius et Lessius alique post ipsos. (Cfr. Kleutgen opusculo citato; Perrone l. c.; Franzelin l. c. n. 2; Denzinger l. c.; Cherubinus a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 7. § 1; Calmet dissert. de div. libr. sacr. inspir. art. II.) Sed de
dicere inspiratos, eorum sententiam tamquam sententiam propriam hic non recensemus, nec in ea reicienda immoramur.
Communiter hi auctores dicuntur docere aut admittere inspirationem subsequentem. Observant alii, inspirationem subsequentem habere