De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 38
minus sanis aliorum sententiis satis. Priusquam ad eas refutandas accedamus, aliqua praenotanda sunt.
Punctum secundum.
Notio libri exponitur.
48. Cum totum huius secundi libri studium in hoc incumbat, ut accurate definiatur, quid requiratur et sufficiat ad
contradictionem in adiecto, et insuper plerique negant, plures aut unum vel alterum ex auctoribus communiter allatis talem inspirationem defendisse sive de facto sive de possibili aut illum terminum adhibuisse. Nos inspirationem subsequentem habere contradictionem in adiecto libenter concedimus. Item praedictam expressionem apud aliquos auctores communiter allatos conceptis verbis non occurrere, non negamus. Sed haec addimus. Bonfrerium id saltem aequivalenter dicere vel certe non multum inde abesse negabit nemo, qui omnia, quae in eo capite dicuntur, mature legerit simulque tum ad sectionum inscriptionem tum ad Scripturae definitionem ibi (cap. III. sect. 1.) traditam attenderit et haec omnia inter se contulerit. Si instas, Bonfrerium nihil aliud docuisse, quam scriptum humanum per subsequentem approbationem posse accipere auctoritatem divinam et hoc sensu fieri verbum Dei et sacram Scripturam, ita reponimus. In hac hypothesi Spiritus sanctus solum refertur ad scriptum et nullo modo ad scriptorem, qui proinde in rigore sacer et hagiographus dici nequit. Nec in ea hypothesi quaerendum erat, quomodo Spiritus sanctus sese habuerit in ipsa scriptione, sed quomodo se habuerit post scriptionem. Quae omnia secus penes Bonfrerium invenies. Nec Lessius inde longe abest. Is utique expresse solum docet, librum aliquem per subsequentem approbationem fieri Scripturam sacram. Sed cum communiter Scriptura sacra et liber inspiratus ut convertibilia habeantur, et ipse contrarium expresse non statuat; virtualiter tali libro etiam inspirationis praerogativam vindicare vel saltem tacite asserere videtur, talem librum a ceteris libris Scripturae, qui utique sunt inspirati, quoad supernaturales praerogativas nihil differre. Secus contrarium ei expresse monendum erat. Utrum deinde hi auctores hanc theoriam saltem opinando alicui ex nostris libris vel alicui librorum nostrorum parti applicare voluerint necne, pendet a triplici quaestione. Prima quaestio est, utrum parenthesis in notissima Lessii propositione ab ipso fuerit adiecta et quo sensu, an vero ab aliis. Deinde quaeri potest, utrum limitationes, quas auctores isti theoriae suae identidem addunt, solum pro integris libris statuerint, an etiam pro singulis librorum partibus valere voluerint. Denique dubitari licebit, num has limitationes omnino necessarias an solum utiles esse voluerint. Porro has quaestiones nos non ingredimur, cum ad scopum nostrum minus necessariae sint. (Cfr. Hurter theol. dogm. comp. n. 167. 168; Franzelin et Perrone II. cc.; Kleutgen Theol. der Vorz. 1. c. n. 34. 35. et opusculo de sententia Lessii I. n. 7.) Solum advertimus, non solere nos theorias proponere, quae nullam in concreto applicationem habere possunt. Quare de aliis facile idem suspicamur.