De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 39
hoc, ut Deus alicuius libri auctor censeri debeat, et cum haec inquisitio, ut apparet, ab exacta notione libri maximam partem pendeat; ante omnia quid nomine libri veniat, hic accurate determinandum est. Igitur ad librum ante omnia requiruntur verba, quae ad linguam aliquam humanam pertineant et in substrata aliqua materia stabili stabilibus characteribus sint expressa, ita ut ab hominibus, cum voluerint, legi possint. Ratio ultimi est manifesta. Si enim verba ita scribantur, ut e vestigio evanescant, sicut Christus coram Pharisaeis et muliere adultera in terra scripsisse credendus est (Ioann. VIII. 8.), ea nunquam constituere librum censebuntur. Ex communi hominum conceptu insuper postulatur, ut pro libro complexus verborum sit paulo prolixior, necnon ut verba scripta sint in materia aliqua, quae manu tractari possit. Ex duplici hac ratione nemo est, qui tria illa verba, quae teste Daniele in pariete coenaculi Baltassar regis Babylonis invisibili manu scripta apparebant, (Dan. V. 5.) librum constituisse dixerit. Deinde, quod maioris est momenti, verba, quae librum constituunt, non solum singula per se ideam exprimere sed insuper omnia simul sumpta sententiam constituere seu per modum propositionum sensum aliquem fundere debent. Nam etsi complexus aliquis verborum in aliqua charta descriptorum externe perfectam libri speciem referat, si tamen verba ita iuxta se sint posita, ut sententiam propositionemque non efforment, talis charta utut verbis conscripta libroque similis proprio sensu liber dici non poterit; sicut inordinata pueri aut hominis furiosi verba, licet externam speciem sermonis humani retineant, in rigore veritatis sermonem humanum dicere non audebimus. Haec per se ad conceptum libri determinandum possent sufficere. Nihilominus ad scopum nostrum haud parum iuvat, si etiam finis, cui ex natura sua omnis liber inservit, attente prae oculis habeatur.
49. Libri igitur, ut cuique consideranti patet, eo fine conscribuntur, ut ab aliis legantur, sive per librum auctor eius illis, qui legunt, conceptus, sententias et sensa sua manifestat et communicat. Unde libri ab omnibus habentur ut aptissima humanae institutionis instrumenta et subsidia. Quare si scriptum aliquod cogitas, quod per se nonnisi ad usum privatum v. gr. ad memoriam iuvandam, aut ad ideas melius comparandas et excolendas confectum est, quin scriptor illud ullo modo ad lec-