De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 40

tionem aliorum destinaverit; tale scriptum pleno sensu liber nequaquam dicendus erit. Quis enim, ut rem a simili confirmemus, verba, quae ab aliquo per se solo et pro se solo v. gr. in vehementi affectu in cubiculo proferuntur, pleno sensu sermonem dixerit? Et ratio discriminis manifesta est. Nam verba ita prolata nequaquam loquenti eodem modo moraliter imputantur, acsi coram aliis ea protulisset. Quae enim quis per se solus eloquitur, ea quoad imputationem moralem ab aliis corporis affectionibus ac membrorum gestibus, ut a rubore, pallore, risu, manuum agitatione, quae sponte ex internis animi affectibus enascuntur, parum differre videntur. Quod de sermone proprie dicto longe diversum est. Ille enim ex natura sua ad audientes, sicut liber ad legentes dirigitur. Imo liber proprie dictus, quod plus est, ex natura sua non pro uno vel altero homine, qui legat, sed generatim pro omnibus, qui vel sciunt legere vel discere possunt, destinatus esse intelligitur. Unde communis distinctio inter libros et manuscripta invaluit, quorum posteriora nondum publici iuris facta esse censentur.

Cohaeret cum hoc, quod supra postulavimus, scilicet ut liber materia aliqua tractabili constare debeat. (Cfr. Patritius l. c. § 2.) Aliam considerationem hic addere liceat. Ut aliqua res, quae ab hominibus ut instructionis adminiculum adhibetur, proprio plenoque sensu liber dicatur, illud, quo per tale adminiculum ei, qui instruendus est, conceptus et sensa communicantur, verba sint necesse est scripta utique, non vero alia signa v. gr. imagines, symboli et huiusmodi. Ratio huius rei est manifesta. Verba enim, sicut omnium clarissime conceptus mentis exprimunt, ita etiam omnium aptissime et efficacissime eosdem aliorum mentibus ingerunt. Quare modus communicandi sensa per verba ab omnibus aliis huiusmodi mediis iure specie differre censetur. Proinde merito speciale sibi nomen vindicare poterit. Quare sicut gestus et signa hominis muti minus proprie sermo aut locutio dicuntur; ita et instructionis adminiculum, quod non verbis sed imaginibus et symbolis totum constat, liber dici in rigore non potest, licet quoad externam speciem libro sit similimum. Inde haec concludes. Complexus signorum hieroglyphicorum in materia tractabili descriptorum, si signis hieroglyphicis immediate verba humana aut verborum syllabae mediate vero et per verba conceptus significantur, merito libris proprie dictis accenseri potest. Aliter iudicandum est, ubi signa proprie et immediate stant pro conceptibus. Exemplo sit, si lumen extinctum non pro vocabulo mortis stat sed ut signum mortis ponitur. In casu enim posteriori complexus signorum hieroglyphicorum non ut liber proprio sensu et de verbo ad verbum legendus foret, sed potius ut ingeniosa quaedam imaginum ac signorum collectio per modum