De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 41

50. Ex dictis deducemus aliquas consequentias, quae pro scopo nostro valde utiles esse inveniuntur. Igitur cum liber in ultima analysi aliud non sit, quam locutio humana scriptis expressa et ad legendum destinata, ergo 1. menti auctoris, nisi de impostore aut homine fatuo agatur, dum scriberet, sensa omnia ac singula, quaecumque in libro exprimuntur, obversari debuerunt idque ad eum omnino modum, quo in libro exprimuntur. 2. Auctor sensa ista etiam in posterum, quoadusque ea non revocaverit, ubique ut sua agnoscere cogitur. Proinde 3. idem auctor dum librum edidit, fidem suam auctoritatemque obligavit pro rebus sensisque omnibus, quae in libro suo leguntur. Quapropter 4. omnes, qui legunt, sicut per verba libri auctoris sententiam edocentur et, si quae bona et pulchre ingenioseque dicta in libro inveniuntur, in iis auctoris animum ingeniumque admirari coguntur; ita ad auctoris fidem, scientiam ac probitatem recurrere ac provocare possunt, si quid forte prima fronte ibi minus vere aut honeste dictum esse ipsis appareat, aut qua tale ab aliis vituperetur.

ARTICULUS SECUNDUS.

Mera Dei assistentia ad inspirationem non sufficit.

51. Meram Dei assistentiam, licet auctorem, qui scribit, ab omni errore praeservare ponatur, ad inspirationem non sufficere, clare deducitur ex iis, quae in libro primo demonstravimus. Inspiratio enim, sicut ex concilio Vaticano, ex constanti Patrum doctrina et ex ipso conceptu et vi nominis habetur, consistit in positivo aliquo Dei influxu in scriptorem humanum vel in ipsam scriptionem libri. Atqui assistentia prae auctore humano ipsaque scriptione est quid omnino negativum. Id quidam ex eius patronis ultro fatentur et ex natura rei ipsius fateri coguntur omnes. Nec iuvat, quod Bonfrerius addit, scilicet Deum in edendis libris in actu primo paratum fuisse ad

aenigmatum interpretanda et exponenda. Nec obstat, quod inventa rerum ac signorum interpretatio possit dein verbis explicari. Id enim in omni aenigmate declarando fieri poterit. At cum id fit, verba ad libitum eliguntur, dummodo ea sensum accurate exprimant, dum in alio casu per eum, qui signa hieroglyphica composuit, sicut in libro verba in atomo determinata manent.