De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 42

suggerendum praestandumque positivum influxum, sicubi revera eodem opus fuisset. Nam in determinanda natura inspirationis non quaeritur, qualis influxus Dei facta certa aliqua hypothesi mere possibili locum habuisset; sed potius quaeritur, qualis influxus reapse locum habuerit seu sub quali divino influxu liber inspiratus reapse sit editus. Porro librum, de quo quaeritur, re ipsa sine ullo positivo Dei influxu editum fuisse, etiam Bonfrerius in sua theoria fateri cogitur, et reipsa fatetur, ut ex eius verbis patet. Insuper negari non potest, quin sub speciali Dei assistentia, quae ab omni errore praeservat, componantur etiam definitiones oecumenicorum conciliorum et Romanorum Pontificum, quas tamen ideo nemo dixit inspiratas. Quid quaeso eae definitiones in hac theoria sacris Scripturis minus habent? Cur non et ipsae inspiratae dicuntur, si talis assistentia ad inspirationem plene sufficit? (Cfr. Franzelin l. c. n. 1; Schwetz l. c. § 76.) Haec clariora fient per argumentum ex ratione theologica desumptum, quod subiungimus.

52. Formula dogmatica, quae iuxta sensum ecclesiae omnes Scripturae praerogativas perfectissime in se complectitur, et influxum divinum sive partes Dei in edenda Scriptura accuratissime exprimit, ut vidimus, illa est, qua Deus sacrae Scripturae primarius auctor dicitur. Ergo haec adversariorum theoria explosa erit, simulac demonstraverimus hanc propositionem: Quantumcumque Deus alicui auctori in edendo libro ponatur adfuisse, quoadusque terminus merae assistentiae non exceditur, nullo modo efficitur, ut Deus primarius libri, qui scribitur, auctor censeri possit ac debeat. Haec pro scopo nostro sunt uberius declaranda. Igitur, ut quod contendimus, a fortiori concludatur, fingamus casum per omnia nostro similem, imo in quo ad simplicem assistentiam scriptori praestitam multiplex influxus positivus accedat. Sint igitur duo amici, quos claritatis gratia vocabimus Caium et Sempronium. Igitur Sempronius per se nihil tale cogitans a Caio sive amicitia et precibus sive imperio et auctoritate sive aliis quibuscumque rationibus ad certum librum scribendum inductus v. gr. ad edendam vitam viri cuiusdam illustris, qui non multis annis ante cessit e vivis, se accingit. Ulterius Caius in hac re multam operam navat Sempronio. Indicat enim Sempronio fontes, unde notitias ad rem valde utiles haurire possit; tradit viri defuncti literas et alia