De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 43

scripta communicat; plura, quae ipse praesens viderat et audierat, oretenus aperit. Insuper Caius a Sempronio circa edendum opus haud semel consultus amicum suum in edendo opere iudicio et consilio suo pro viribus adiuvat, imo interdum etiam non rogatus Sempronio suggerit, qua ratione, ne in rebus inveniendis decipiatur, gerere se debeat, quomodo res inventas apte digerere possit et alia huiusmodi. Adde in fine, Caium occulta quadam ratione continuo et inadvertenter invigilare Sempronio, ne quid, quod ipsi non placuerit verumque ac utile non videatur, operi immisceat; vel pone, tam Caium librum Sempronii opera absolutum summa diligentia revidere revisioneque facta indigitare Sempronio, quid ipsi hinc inde in libro emendandum videatur, quam Sempronium revera, quia re post Caii monitionem undequaque perpensa et ipsi ita videtur, sicut Caio visa est, tandem omnia exacte ad Caii consilium emendare. Quid igitur? Magnas certe Caius in edendo hoc libro partes habuit. Sed num propterea ipse potiori iure quam Sempronius auctor libri dicendus erit? Imo num Caius utcumque proprio et vero sensu auctor illius libri dici poterit? Id negamus. Nec putamus fore, qui bono animo contrarium contendat aut invicta ratione demonstrare possit. (Cfr. Cherubini a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 2. n. 10. 11.)

53. Nihilominus propter rei gravitatem rationes, cur id negemus, magis exponendae sunt. In hunc finem iuvat in coepta fictione ulterius progredi. Ponamus itaque paulisper, opus, de quo agitur, ubique cum magno plausu suscipi, a multis impense laudari, denique ad instructionem et aedificationem eorum, qui legunt, conferre plurimum. Ut ex supra (n. 50) dictis patet, is, cui haec omnia primarie ac potiori iure imputanda sunt, si non ut unicus saltem ut primarius libri auctor considerandus est. Quaeritur ergo, cui haec primo loco imputanda sunt Caione an Sempronio? Dico Sempronio. Nam si casum iuxta principia, quae theologi morales de imputatione vel de cooperatione ad damnificationem aut generatim ad peccatum alterius tradere solent, diuidicare velimus, Caius certe in casu nostro non est mandans, sed solum consulens. Quodsi cooperans dicitur, est cooperans secundo loco seu minus principaliter. Sempronius vero est agens principalis. Ille enim sine dubio iuxta sana principia est agens principalis, qui agit nomine proprio