De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 44
et quem proinde immediate ac per se ex actione commodum aut incommodum sequitur. Hoc autem in casu descripto verificatur de Sempronio. Supponimus enim, in casu Sempronium, utut a Caio incitatus et in multis Caii consilium secutus fuerit et ab eoque adiutus librum ediderit, non solum sub proprio nomine agere sed et librum ut librum suum edere voluisse. Supponimus, Caium in his, quae fecit, per se librum edere non intendisse, sed solum amicum suum ad edendum librum incitare et in componendo eo libro enixe adiuvare voluisse. Unde in casu Sempronius, ut prudenter ageret, dum ei Caius aliquid suadebat aut suggerebat, omnia attente examinare ac probare et, quae Caius suggerebat, sibi appropriare debuit. Aliis verbis Sempronio imprimis incubuit officium, ut, priusquam librum ederet, diligenter inquireret, num sibi liceret aut expediret ea omnia ac singula, quae scripsit, ut propria seu ab alio sibi appropriata proprio nomine ac periculo in vulgus edere. Quodsi Sempronius non proprio nomine sed nomine Caii et quasi eius mandatarius egisset, tunc utique non eodem modo ad omnia haec observanda obligatus fuisset, sed eam obligationem principaliter in Caium reiicere potuisset. At tunc casus substantialiter mutaretur et sumus extra nostram hypothesim. Ergo in casu nostro Sempronius manet agens principalis. Proinde ipse ut primarius auctor libri considerandus est. Caius vero in hac hypothesi aut nullo modo auctor istius libri dici potest aut solum sensu valde diminuto et admodum improprio.
54. Quae modo diximus, si fieri potest, adhuc clarius apparebunt, si in coepta hypothesi ulterius prosequamur. Ponamus igitur e contrario, librum, de quo quaerimus, a lectoribus minus benigne suscipi. Ponamus, plura in eo reprehendi idque iure factum videri, eo quod liber erroribus venenoque subdole respersus haud parum damni afferat societati.
Posset Caius dici auctor eo sensu, quo suasor libri scribendi dicitur. Sed aliud est, esse auctorem i. e. suasorem scribendi librum seu scribendi libri, aliud dici auctorem libri scripti seu simpliciter auctorem libri; sicut aliud est esse alicui auctorem seu suasorem aedificandi domum, aliud esse architectum ipsius domus. Porro nos hic in hoc posteriori sensu loquimur. Quicumque enim, quae supra (l. l. c. 3.) diximus, attente consideraverit, perspiciet, in fontibus revelationis Deum hoc posteriori sensu auctorem Scripturae appellari.