De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 45
Iterum quaerimus: Cuinam haec primarie imputanda sunt? Quemnam primo loco hominum reprehensio et ecclesiae aut reipublicae poena persringet? Sine dubio non Caium sed Sempronium. Qui si primam culpam in Caium reiicere tentaverit, hic merito reponet: Cur consilio meo temere obsecundasti? Ego nullo modo te coegi neque malitiose decepi. Multo vero minus mandavi aut etiam solum permisi, ut meo nomine librum in lucem ederes. Si librum tuo nomine edere in animum induxisti, ipse ante omnes scire et examinare debuisti, qualia sint, quae edis et qualem effectum ista habitura sint. Cur non, priusquam opus vulgares, alios prudentiores me consuluisti? Certe ego id facere non prohibui. Si ipse de libro meo nomine edendo cogitassem vel tibi aut alteri, ut meo nomine ederetur, mandare voluissem, aut si utcunque demum suspicatus fuissem, a me aut primo loco aut saltem in eodem cum editore ordine omnium, quae scribenda et edenda erant, rationem fore exigendam, profecto totam rem accuratius examinassem. Non video, quid ad has Caii excusationes Sempronius aut etiam iudex iustus ac aequus in rigore reponere possit. Nunc ea, quae per hoc exemplum demonstravimus, ad Deum et sacram Scripturam transferantur. Nonne omnibus manifestum apparet, per meram assistentiam, quae ab errore praeservat, Deum non fieri auctorem libri? Imo ex dictis neque per qualemcumque influxum positivum, quoadusque limites descriptos in exemplo non excedat, id efficitur, ut Deus auctor libri liberque Scriptura divinitus inspirata dici possit. (Cfr. Kleutgen opuscul. de sent. Less. II. n. 16. 17.)
55. Ad hanc theoriam magis explodendam haec ulterius monemus. Per meram Dei assistentiam Scripturae neque illa
Non negamus, Caium in tali casu plus minus culpabilem existere. Quod negamus illud est, eum plus quam Sempronium aut aeque cum illo in culpa esse. Aliter res diiudicanda foret, si Caius Sempronium de industria fraudibus circumvenisset et simplicitate hominis abusus per eum veluti per instrumentum opus edere intendisset, cuius indolem pestiferam ipse optime ab initio perspectam habuit et quod omni modo edendum decreverat. Ita enim dicendum esset, Caium solum Sempronii nomine velut scuto sese texisse ut sub alieno nomine tutius et efficacius conceptum venenum diffunderet. Quare in hoc casu revera Caius esset agens principale. Ideo ipsi omnia primarie imputanda forent. Sed, ut quisque videt, ita casus iterum radicaliter est mutatus. Quapropter per hoc id, quod asseruimus, non infirmari sed magis confirmari manifestum est.