De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 46

innascitur praerogativa, quam supra secundam posuimus et secundum quam omnia, quae habentur in Scriptura, divinae auctoritati innituntur. Id ita ad evidentiam declaramus. Intelligitur quidem facile, quomodo per assistentiam divinam omnes errores a libro aliquo excludantur. At quod per eam veritates in eo assertae fiant veritates revelatae, quibus ut verbo Dei debeatur assensus fidei divinae; id certe nemo facile intelligit, nec concedet quispiam, nisi clare demonstretur. Imo facile est contrarium demonstrare. In theoria, quam impugnamus, ex concessis contingere potuit, ut certa Scripturae pars imo per se integer aliquis liber sine ullo actuali et extraordinario Dei influxu et sub sola extrinseca Dei assistentia ab auctore humano conscriptus fuerit. Quaero: Unde talis liber aut huiusmodi Scripturae partes divinam habent auctoritatem? Dices: A divina assistentia. At negamus, eam ad id sufficere posse. Quod ut clarius appareat, redeamus ad exemplum superius de Caio et Sempronio propositum. Supponamus ab initio, lectores nihil scire de assistentia, quam Caius Sempronio in edendo libro praestitit. Num in hac hypothesi lectores, quae in libro leguntur, ut Caii auctoritate firmata ab eoque asserta habere poterunt? Nullo modo. Iam enim supra (n. 54.) ostendimus, Caium iustam habere excusationem, quominus ipse simpliciter et primo loco eorum omnium, quae in Sempronii libro leguntur, rationem subire fidemque sustentare cogatur. Quod ex sequenti animadversione manifestius patebit. Licet Caius continuo vigilaverit, ne quid falsi aut quod ipsi minus probaretur, in Sempronii librum irreperet; asseri tamen in rigore non potest, veritates in tali libro assertas et legentibus propositas, quatenus praecise per librum assertae sunt et propositae, a Caio qua libri auctore fuisse assertas et propositas. Quo igitur iure dici potest, assertiones istas omnimodis Caii auctoritate firmari? Nec Caius, si quis aliquam libri istius sententiam impugnaverit aut negaverit, hac impugnatione aut negatione admodum movebitur. Certe Caius iniuste ageret, si per huiusmodi impugnationem suam auctoritatem spretam fuisse conquereretur. (Cfr. Franzelin l. c.)

Non negamus, talem impugnationem aut negationem Caio displicere posse ac debere. Sed haec displicentia in casu per se ex eo solum oritur, quod unicuique nostrum naturaliter displicet, si id ab aliis negari