De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 52

utriusque theoriae coniunctionem earum natura non mutatur, et nominatim respectu originis libri, de qua praecipue agitur, nullum novum momentum inducitur. Ergo inanis esset labor illius, qui has duas theorias per se insufficientes in unam perfectiorem conflare conaretur. Item ex dictis ad explicandum plenum inspirationis conceptum non pertinges, si assistentiae et approbationi qualemcumque praevium impulsum ad scribendum adiungas. Solus excipiendus est casus, ubi impulsus eo sensu factus intelligitur, ut secum afferat suggestionem eorum omnium, quae scribenda sunt. Ceterum haec magis explicabuntur in capite sequenti. (n. 75. seqq.)

Scholion primum. 61. Ut in re praesenti quasdam difficultates, quae ex Scriptura ipsa oriuntur, enodemus simulque totum modum, quo Deus in edendo libro aliquo inspirato ad auctorem humanum veluti consequenter habere se possit, plenius explicemus et tandem paulatim pro subsequentibus viam aperiamus; in hoc scholio textus quosdam Scripturae, quibus patroni approbationis subsequentis in suam sententiam adducti fuisse videntur, accuratius explicandos suscipimus. Agitur igitur maxime de Tit. I. 12; Act. XVII. 28. et si quae sunt similia, ubi effata profanorum auctorum sacrae Scripturae intexta inveniuntur. Ante omnia videamus, qua ratione adversarii hisce textibus utantur eosque in rem suam convertant. Apostolus, aiunt, in epistola ad Titum in describendis Cretensium moribus verba Epimenidis, poetae profani, adoptasse deprehenditur. Ergo verba auctoris profani, quae certe primitus nonnisi industria humana scripta erant, fieri possunt imo reipsa facta sunt pars formalis Scripturae sacrae. Porro haec Scripturae pars certe quoad praerogativas supernaturales ceteris Scripturae partibus inferior non est. Cum igitur tota Scriptura inspirata sit, consequenter dicendum est, illa verba poetae profani per insertionem in Pauli epistolam inspirata evasisse. Si tandem attentius inquiratur, qua ratione id effectum sit; aliud non occurrit, quam subsequens

Nec ad has theorias tuendas aut nostram argumentationem infirmandam ad divinam praescientiam et ad generalem Dei concursum recurrere iuvat. Nam neque unum neque alterum operi literario aut divinam auctoritatem aut originem divinam tribuere poterit. Secus etiam impia impiorum opera inspirata dicenda essent, cum in iis tum divina praescientia praecesserit tum generalis Dei concursus pariter adfuerit.