De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 53
Dei approbatio, cuius Paulus qua scriptor inspiratus et internuntius extiterit et promulgator. Haec eadem aut huic similis esse debet argumentatio, quae pro eadem re ex aliis locis similibus ab adversariis instituitur. Videamus itaque, an in hac argumentatione conclusio sit legitima. Simul generatim inquirimus, quid ex huiusmodi locis legitime inferri possit.
62. Ante omnia, si locum adductum diligenter inspicias, statim invenies, verum non esse, quod asseri solet, scilicet Paulum verba Epimenidis proprio sensu fecisse sua. Quod Paulus fecit, illud est. Primo dictum illius poetae historice refert; deinde adiungit, poetam in eo dixisse verum. Ita enim ad verbum ibi legimus: «Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est.» Quomodo quaeso in hac narratione Pauli ipsa verba poetae fiunt inspirata? Inspirata solum est tum verborum illorum historica relatio tum iudicium Apostoli, quod de eorum veritate subiungitur. Corruit ergo totum fundamentum illius argumentationis, quae huic loco superstruitur. (Cfr. Kleutgen opusc. de sent. Less. III. n. 23; Cherub. a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 7. § 5. n. 73.)
63. Sed ponamus, Paulum reapse illa verba sensu proprio adoptasse et sua fecisse. Neque in hac hypothesi adversarii, quod contendunt, assequuntur. Concedimus quidem, in hac hypothesi verba, de quibus agitur, prout penes Apostolum legerentur, sensu proprio habenda fore pro inspiratis. At negamus, ita verba illa fieri inspirata, prout leguntur apud Epimenidem. Ea potius qua talia semper manent verba profana poetae profani. Quod autem caput est, in hac hypothesi illa verba neque prout penes Apostolum legi supponuntur ideo forent inspirata, quia Deus aut Apostolus verba Epimenidis approbavit. De tali enim approbatione in ista hypothesi penes Apostolum nullum esset indicium. Potius tunc ea verba inspirata essent, quia Apostolus ea scripsit ut a Deo inspiratus i. e. sub illo Dei influxu constitutus, qui ad veram inspirationem requiritur. Quod Apostolus eadem scripserit, quae ille poeta antea scripserat, in eo casu rei plane extrinsecum foret. Scripsisset enim independenter a poeta illo, nec ullum respectum proprie dictum ad eum habuisset.