De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 54
64. Rem istam ulterius explicamus. Verba quaecunque sine dubio semper considerari possunt simpliciter qua verba sunt, quae ad communem hominum usum pertinent. Cum enim certa verba vel certus verborum circuitus certum fundant sensum, a quolibet homine, qui mentis et linguae capax existit, loquendo vel scribendo usurpari semper possunt. Neque, cum loquimur, tenemur inquirere, utrum nostra verba iam ab alio aliquo homine prius aliquando usurpata fuerint. Nam quia iam aliquis illis verbis aliquando est usus, profecto nequaquam aliis hominibus licentia usurpandi ea verba ablata est. Quo posito quicumque sensum illum, quem certa verba exprimunt, independenter a verbis vel scriptis alterius conceperit et ad sensum illum exprimendum dictis verbis uti voluerit, sive scripto sive viva voce id fecerit; is eorum verborum, prout ea ab ipso nunc pronunciantur vel scribuntur, auctor et inventor dicendus est. Nec propterea quod iam alius ante ipsum ad eundem sensum exprimendum iisdem verbis usus fuerit, in rigore eorum auctor ac inventor esse desinit. Si ergo, ut ad rem nostram redeamus, supponimus, tum poetam profanum tum Apostolum, utrumque tamen plane independenter ab altero, iisdem verbis Cretensium mores descripsisse; eiusdem descriptionis uterque auctor ac inventor erit. Quare descriptio illa, prout legitur penes poetam, erit opus poetae, prout legitur penes Apostolum, erit opus Apostoli. Quia vero supponimus, poetam viribus mere humanis usum fuisse, descriptio penes ipsum minime erit inspirata. Penes Apostolum autem descriptio inspirata erit, quia supponimus Apostolum sub illo extraordinario Dei influxu, qui inspiratio dicitur, constitutum ea conscripsisse. Ita Deus relate ad Epimenidem per inspirationis charisma neque antecedenter neque subsequenter sese habuisse invenitur, cum eius verba inspirata non sint, et cum generatim Deus, dum Paulum inspiravit, in hac hypothesi nullatenus ad Epimenidem respexit. Ad Paulum autem Deus etiam quoad ista verba antecedenter se habere potuit; imo ita se habere debuit, cum penes ipsum ex suppositione facta descriptio illa revera ut per se inspirata habenda sit. (Cherubini a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 7. § 5. n. 72. 74.)
65. Nec multum refert, quisnam ex pluribus prius scripserit. Id ex sequentibus clarius patebit. Ponamus duos homines,