De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 55

Caium degentem in Europa et Sempronium in America constitutum. Ambo invicem sibi ignoti et ab invicem plane independentes novam aliquam excogitasse supponantur machinam, quae eiusdem omnino generis et constructionis sit et eidem omnino operi inserviat. Excogitatam uterque suis manibus construxit. Profecto uterque inventor et auctor illius machinae dicendus erit, Caius nimirum illius in individuo machinae, quam ipse construxit, Sempronius vero alterius, quae ab ipso est elaborata. Nec per se et ex lege naturae Caius ideo, quod hebdomade aut dimidio anno prius opus perfecisse supponatur, Sempronio honorem inventionis ac ius et emolumentum, quod inventorem machinae sponte sequitur, praeripere aut prohibere merito poterit. Sicut Caius suum opus multiplicat, ita et Sempronio ius opus suum multiplicandi sartum tectumque esse debebit. Id unum Caius prae Sempronio gloriari poterit, sese illud opus paulo prius absolvisse. De cetero manet uterque inventor machinae isque inventor aeque principalis cum altero. Idem consequenter dicendum est, si duo scriptores ab invicem plane independentes eadem quoad sensum iisdem fere verbis scripsisse supponantur. Uterque in hoc casu erit sui scripti auctor isque aeque principalis cum altero. Quod ex sequenti consideratione manifestius apparebit. Fac duos scriptores, quos posuimus, idem factum retulisse. Claritatis gratia unum vocemus Petrum alterum Ioannem. Si nunc tertius quidam v. gr. Iacobus, cui nonnisi Petri liber in manus devenit, illud factum coram Ioanne in dubium vocaverit, eo quod a Petro narratum legerit, quem dicit hominem esse stupidum aut mendacem, cuius scriptis nulla fides habenda sit; is Ioanni Ioannisque libro per se nullam faceret iniuriam. Imo supponere possumus, Iacobum statim omne dubium depositurum, simulac audierit, Ioannem etiam independenter a Petro eadem retulisse. Ex his sole clarius elucet, nos hic tum duos habere auctores tum duos libros, vel, si vis, in casu habemus eiusdem libri duos auctores ab invicem independentes simulque aeque principales.

66. Facile est haec ad rem nostram applicare. Si quis in hypothesi, quam modo spectamus, scilicet quod Epimenides et Paulus sine ulla ab invicem dependentia eandem de moribus Cretensium descriptionem ediderint, Epimenidem vituperaret, quod nimis rigorose imo malitiose et contra rei veritatem de