De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 56

Cretensium moribus scripserit; is directe et per se solum Epimenidem laederet. Apostolus vero et Deus, qui Apostolum inspiravit, per haec nonnis indirecte tangerentur, quatenus scilicet reapse idem dixerunt, quod Epimenides dixerat. Imo cogitari posset casus, quo Deus et Apostolus tali reprehensione nullo modo tangerentur. Si enim Epimenidis obtrectator solum assereret, tempore Epimenidis illam descriptionem exaggeratam fuisse, haec reprehensio ad Apostolum nullatenus pertineret. Tunc enim tempore Apostoli et in eius ore totum verum esse potuit. Mores enim populorum saepe lapsu temporis in contrarium mutantur. Ergo in tali hypothesi, ut apparet, reapse duplex haberemus opus duosque auctores. His aliam addimus considerationem. Si quis nunc locum illum ex Epimenidis opere expungeret, nullum in eo patraret sacrilegium; expungeret enim partem profanam operis profani. Econtra qui ea verba, quomodocumque penes Paulum legi supponantur, ex Pauli epistola expungeret, sine dubio sacrilegium committeret. Ex quo iterum concludimus, duas nos habere descriptiones duoque opera, quae non solum admittunt sed necessario duos auctores postulant. Haec eadem responsio ad ceteros locos, si qui similes reperiantur, transferenda est.

Scholion secundum. 67. Ex dictis haec sequi videntur. Ergo 1. idem liber potest esse simul inspiratus et non inspiratus. 2. Saltem fieri poterit, ut liber inspiratus in nullo differat a non inspirato, ideoque 3. ut liber aliquis praeter Deum auctorem principalem habeat pariter hominem auctorem non solum secundarium sed aeque principalem. Quid ad haec dicendum est? Videntur enim ista primo aspectu valde absona et absurda; quare ista breviter declaranda sunt. Ante omnia monemus, nos in superioribus proprie non de integro aliquo libro, sed de una vel altera sententia aut de exigua quadam libri parte locutos esse. Deinde ad singula accedimus. Quoad primum negamus, ex doctrina nostra sequi, ut idem numero liber possit simul esse inspiratus et non inspiratus. Concedimus vero, in rigore veritatis fieri posse, ut idem specie liber in uno veluti individuo sit inspiratus in alio vero minime, sicut de textu Epimenidis exposuimus. Ad secundum item concedimus, fieri in rigore posse, ut liber inspiratus a non inspirato quoad res, quae in eo dicuntur, parum aut nihil differat. At inde nondum con-