De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 57

sequitur, ut talis liber etiam quoad alias qualitates, quae libro maxime sunt intrinsecae, ut quoad originem, auctoritatem, sanctitatem nihil peculiare habeat et prae non inspirato nullo modo excellat. Porro quod hic concedimus, in rigore nihil absurdi habet. Quoad tertium nihil aliud concedere cogimur, quam hoc unum: Per se et absolute loquendo fieri potest, ut homo aliquis suis viribus librum aliquem conscribat, qui quoad res contentas in omnibus similis sit libro inspirato v. gr. libro secundo Machabaeorum. Hoc tamen nullo modo est absurdum; sicut non est absurdum, terram naturaliter producere vinum vino illi per omnia simillimum, quod per miraculum produxit Christus Dominus in Cana Galilaeae, cum aquam in vinum converteret. Sed in hac hypothesi, ut apparet, homo nullo modo dici posset auctor libri inspirati neque primarius neque secundarius. Homo enim tunc solum foret auctor libri, qui quoad res contentas inspirato in omnibus sit simillimus. Haec de absoluta rei possibilitate dicta sint.

68. Aliter iudicandum est, dum de possibilitate morali agitur. Si enim res bene expendatur, haec, quae praetenduntur, tum quoad integrum aliquem librum tum quoad considerabilem libri partem in se et a priori valde improbabilia sunt, ut non dicam, moraliter impossibilia. A posteriori vero et quoad factum omnino falsa esse, in comperto est. Haec assertio nunc per partes demonstranda est. Quoad primam eius partem haec advertimus. Liber inspiratus ex natura sua est liber religiosus et qua talis necessario instructioni religiosae inservire debet. Quis enim alius finis, ob quem Deus hominibus tradat librum inspiratum, excogitari possit? Ergo liber inspiratus si non ubi-

Hoc a simili ita declarari posset. Secundum sententiam multorum theologorum (cfr. Ripalda de ente supernat. disp. 45. et 46.) in diversis hominibus vel etiam in eodem homine pro diverso tempore duo actus moraliter boni inveniri possunt, qui quoad obiectum, quod alioquin a theologis dicitur speciem dare actibus, nihil differant. Differunt tamen actus isti ex eorundem sententia aliunde quam plurimum. Differunt enim primo quoad originem. Nam unus est speciali modo a Deo per gratiam scilicet supernaturalem, alter a sola natura i. e. per vires naturales. Differunt deinde quoad essentiam. Nam unus est quoad substantiam supernaturalis alter naturalis. Differunt denique quoad efficaciam moralem. Nam unus est meritorius vitae acternae alter non. Ergo a simili duo libri, qui quoad argumentum conveniunt, aliunde quam maxime differre poterunt.