De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 63
concepti assertiones ut sensa sua i. e. ut sensa, quae non hominis sed Dei sensa sunt seu ut sensa a Deo speciali modo revelata et inspirata. Simul 4. Deus auctoris humani affectum et voluntatem ita movere debet, ut quae Deo inspirante cognoverat, Dei nomine i. e. ut Dei organum et instrumentum scriptis exsequi aggrediatur. Aliis verbis propter specialem motionem Dei hagiographus, quae scribit, non scribat ut res proprias sed ut res divinitus communicatas, neque proprio Marte sed nutu divino agat, necesse est. 5. Deus hagiographo scribenti continuo invigilare debet, ne quid de suo immisceat aut de rebus divinitus sibi communicatis aliquid omittat et insuper ut in scribendo talibus verbis talique semper dicendi genere utatur, quod tum sensum a Deo intentum accurate et sine errore referat, tum etiam quoad elocutionis modum ideae Dei praeconceptae satis apte respondeat. Denique non tam ut elementum intrinsecum sive ut liber in se inspiratus sit, sed ut ab hominibus qua talis recipi possit ac debeat, 6. Deus sive per ipsum sacrum auctorem sive alia via tale opus qua librum inspiratum et ex ipsa sua origine divinum hominibus proponat, necesse est.
75. Haec omnia simul sumpta ad finem propositum vere sufficere, et per se negabit nemo et exemplo, quod ex rebus humanis supra (n. 71.) attulimus, abunde demonstratur. Ex altera vero parte haec omnia et singula ad dictum scopum omnino necessaria esse, consideranti per se patere debet et simul ex eodem exemplo collatis simul iis, quae capite praecedenti demonstravimus, necessario consequitur. Quia tamen res implexa et in se non adeo plana est et multo magis, quia quaedam eorum, quae modo postulavimus, olim a pluribus negabantur et hodiedum forte a nonnullis in dubium vocantur, aut certe quia haec multis ulteriore explicatione et demonstratione indigere videbuntur; ideo in sequentibus, quantum res postulat, de singulis accuratiorem inquisitionem instituimus. Igitur quod 1. et 2. loco postulavimus, per se clarum esse videtur. Haec, ut arbitror, causa est, cur ista hucusque fere a nemine expresse postulata fuerint. Neque quod nunc nobis expresse assertum est, serio a quopiam negandum esse credimus. Quare haec proposuisse sufficiat. (Cfr. Kleutgen opusc. de sent. Lessii III. n. 24.) Item quae 5. et 6. loco exigimus, primo intuitu necessaria apparent et generatim plus minus ab omnibus